inque die magno, quae nunc absumpta putamus corpora, cernemus surgere tota deo, nulla cui natura perit, quia quicquid ubique est omne creatoris clauditur in gremio. quos aqua fluminibus pelagoque et piscibus hausit, quos uolucres et quos diripuere ferae, cunctos terra deo debet, quia quos aqua mersit litore uel fundo strata recepit humus, quae licet una, tamen non uno sumpta sepulchro, sparsa locis laceri funeris ossa tegit, et quia consumptus simul et consumptor in uno telluris gremio morte ferente cadunt, siue per egeriem, qua sese animalia purgant, reddunt digestis membra uorata cibis, humanum corpus transfunditur ex alieno corpore nec perdit uim proprii generis. sed licet e membris in humum transmissa ferinis membra hominum uiuo semine salua manent, et moriente fera, cui forte cadaueris esca humani fuerit, diuiditur ratio. namque animal rationis homo est, ideoque et in ipso rex aliis praestat corpore corporibus, unde licet possit mutis animalibus idem praeda dari, tamen his sorte coire negat. sola resurgendi caro perceptura uigorem, quae rationalis uas animae fuerit, ut reducem terris animam conpage refecta iam non lapsuro tegmine suscipiat, et uelut hic omni mens et caro iungitur actu, sic et in aeternam sint sociata diem,
ut carpant socio gestorum praemia fructu, consortes meriti luce uel igne loci. propterea quamuis nos et spirantia cuncta unam sortiti corpore materiem, non tamen in uacuum reuocamur morte soluti, exsortes animae carnis ab occiduo; sed clangente tuba reddentibus undique terris nostra ex arcanis corpora seminibus, corpore mente anima rursum in sua foedera nexis integri dominum sistimur ante deum. si dubitas cineres in corpora posse recogi et fieri reduces in sua uasa animas, Ezechiel tibi testis erit, cui prodita dudum tota resurgendi per dominum facies. illic aspicies toto uiuiscere campo arentes ueterum reliquias hominum ossaque porrectum late dispersa per agrum ultro ad conpages currere iussa suas atque medullatis penetralibus edere neruos moxque supernata ducere carne cutem et dicto citius perfectis ordine membris puluere de ueteri stare nouos homines. ac ne forte, sacri quod fert manifesta prophetae uisio, sopiti somnia uana putes, maiorem super his et plenum suscipe testem; ipse prophetarum nam loquitur dominus: uita ego sum; qui me credet, nec morte peremptus, consorti mecum luce beatus aget.
denique quod uerbo dixit uirtnte probauit, ipse suum reuocans ei abysis hominem, tempore quamquam illo non tantum in corpore Christus signa suo dederit, cum cruce uictor obit. namque ut concussis patefecit tartara terris et uinctum inferno carcere soluit Adam, fissa resurgentes ruperunt saxa sepulti, et nouus in sancta floruit urbe tholus. uiderunt multi ueterum renouata piorum corpora descensu uiuificata dei. tunc etiam refugo caecatus lumine mundus aeterna timuit nocte piare nefas. tunc et discisso nudata altaria uelo amisere sacri religionem adyti, ut monstraretur uacuandum numine templum et fore ab hostili sancta profana manu, quod duce Romano docuit post exitus ingens euersis templo ciuibus urbe sacris. fas etenim, ut Iudaea, cui suus hostia Christus non erat et per quam uictima Christus erat, sede locoque simul ueterum uiduata sacrorum, infitiata fidem, perderet omne sacrum. finis enim legis Christus, quia lege fideli praedictus legi lex ueniendo fuit, praescribens ueteri finem legemque fidei, legem prophetae gentibus instituens. unde magister ait: uetera effluxere peractis
temporibus, subeunt omnia ubique nona. iamque renelata facie speculamur apertum in Christo propriae lucis honore deum. et puto quod scissi in templo mysteria ueli id quoque signarint, gratia quod tribuit. nam ueluti rupto patuere sacraria uelo, sic reserat nobis legis operta fides. inde sub antiquo legitur uelamine Moyses Iudaeis nebula cordis opertus adhuc, quam de luminibus mentis mihi creditus aufert Christus, adumbratas discutiens species seque docens prisca uelatum legis in umbra iamque reuelatum corporis in facie, qualem praemissi cecinerunt adfore uates, qualis apostolicis coram oculis patuit, qualem et Iudaei non perspexere uidentes mentibus obtunsis impietate sua, et qualem, quamuis non uisum in corpore nobis, credendo interno lumine conspicimus. nam quod ueridici sese uidisse magistri et palpasse docent, tango fide et uideo. et cunctis credendo patet cognoscere Christum impia caecantem pectora perfidiae fundentemque suam per corda fidelia lucem, ut placitas habitet clarificetque animas. ergo, mei fratres, mea cura, meum cor, in ista maerentes animos laetificate fide. pellite tristitiam dociles pietate fideli fidentesque deo laetitiam induite.
illos infelix luctus decet et dolor amens, nulla quibus superest spes, quia nulla fides, et quibus omne bonum est hoc tantum uiuere saeclo, desperare deo, fidere corporeis. illis internus stupor insolabile pectus desertis uero sensibus obsideat, quos infida deo mens abdicat et quibus exsors. a Christo infernas sors cadit in tenebras. nobis ore dei solator apostolus adsit, nos euangelio Christus amans doceat; nos exempla patrum simul et praeconia uatum, nos liber historiae firmet apostolicae, in qua corporeum remeare ad sidera Christum cernimus et gremio nubis in astra uehi, et talem e caelis reducem sperare iubemur, ad caelos qualem uidimus ire patri. huius in aduentum modo pendent omnia rerum, omnis in hunc regem spesque fidesque inhiat. iamque propinquantem supremo tempore finem inmutanda nonis saecula parturiunt. omnes uera monent sacris oracula libris credere praedictis seque parare deo. festinate, precor, dum copia panditur istic procurare bonis praeque cauere malis. uertite peruersas conuerso pectore curas, monstrat flere fides utilibus lacrimis. peccatum lugere iuuat contractaque culpis uulnera profusis fletibus abluere,
qualibus ille suum stratum omni nocte rigabat multa gemens Dauid, corde potens humili. si cinerem ut panem ille deo dilectus edebat et sua miscebat pocula cum lacrimis, quid facere, heu! misero mihi conpetit? unde piabor? unde satisfaciam? quanam ope saluus ero? pumiceum cor eget lacrimis, cinis horret ad escam, deliciaeque iuuant esuriente anima. quis mihi suggereret lacrimarum ad flumina fontem, quo mea deflerem facta meosque dies? nam mihi pro meritis actae per crimina uitae ingentes plagas flumine flere opus est. rumpe mei lapidem cordis, saluator Iesus, ut mollita pio uiscera fonte fluant; tu, precor, o fons Christe, meis innascere fibris, ut mihi uiua tuae uena resultet aquae. nam tu fons, quo uita fluit, quo gratia manat, quo lux omnigenas funditur in populos. qui te, Christe, bibent, dulci torrente refecti non sitient ultra, sed tamen et sitient. nam quos diuini satiarit copia uerbi, hos dulcedo magis pota sitire facit. te, domine, ergo, deus, panem fontemque salutis semper et esuriant et sitiant animae. non ieiuna fames, sed nec sitis arida uitam consumet, si te mens edat atque bibat.
iugifluus semper biberis turbamque sitimque potantum exhaustus largior exuperas. totus enim dulcedo, deus, dilectio, Christe, es, inde replere magis quam satiare potes. et desideriis semper sitiendus auaris influis exciperis, nec saturatur amor, atque ita perficitur pietas, sine fine ut ameris, Christe, tuis uitam qui sine fine dabis. da mihi nunc lugere, deus, fletuque salubri praeserere aeternae semina laetitiae; hoc, precor, hoc potius maneat mihi luctus in aeuo, in quo quicquid adest per breue transit iter. ite procul, laeti, flentum consortia malo, ut breuibus lacrimis gaudia longa metam. si modo lugentem grauis hirto tegmine saccus caprigenum saetis, dum tegit, et stimulet, tunc patre placato meriti reddetur honoris anulus, et cinget me stola laetitiae; tunc mihi iure pater uitulum mactabit opimum, si modo ieiunus iustitiam esuriam. malo famem panis quam sancti ducere uerbi; nolo domum uini, lucis aquam sitio; hic cruciet me dira fames, hic turpis egestas contractum pannis tristibus obsideat, hic licet ante suas diues me transeat aedes, spernens uel micis me saturare suis. nolo mihi Tyrio modo Serica murice uestis ardeat, arsuri corporis inuidia, ne post purpureos me flamma perennis amictus
ambiat et pretium uestis in igne luam. hic potius miseri iaceamus in aggere foedo stercoris et lambant ulcera nostra canes, ut placida tristem post uitam morte solutos mitis ad occursus angelus excipiat et patriarcharum sinibus deponat ouantes, unde gehenna procul saeuit hiante chao. non commenta loquor natum terrentia paruos, latrantem in foribus per tria rostra canem terrentemque umbras tristi squalore Charontem, uipereis saeuas crinibus Eumenidas, aeternam, Tityon, funesti uulturis escam arentemque siti Tantalon inter aquas, uoluentem sine fine rotam et reuolubile saxum, cassaque sudantum dolia Danaidum. haec inopes ueri uanis cecinere poetae, qui Christum ueri non tenuere caput. at nos uera deus docuit, sator ipse suorum enarrans nobis omnia uera operum. disce euangelio loca pauperis et loca ditis: pauper in Abraham, diues in igne iacet. iustitia mutante uices qui fleuerat istic gaudet ibi, et pleno paupere diues eget. iste bona requie fruitur, gemit ignibus ille, diues opum poenas, pauper opes recipit. mendicat diues modicum de paupere rorem, quem mendicantem spreuerat in superis. inde in eum ardentem nec parua e pauperis imo
stillauit digito gutta refrigerii, de magnis quoniam dapibus nec mica referto esurientis in os pauperis exciderat. his monitis sanctam discamus uiuere Christo iustitiam et partem ponere pauperibus. tu, cui sordet inops, qui uiso horrescis egeno occursumque pii subplicis omen habes, qui te miraris pretiosa ueste nitentem nec sordere uides interiore habitu, omnia mente geris, quae corpore pauperis horres, sordidior pannis diues et ulceribus; contemnis caecum, leprosum tangere uitas, diues auare, lepram diligis ipse tuam. ille oculis hominum miser est et debilis; at tu turpis es ante deum debilitate animae. inprobe, consortem naturae spernis egentem et facis exsortem partis auaritia. quicquid, inique, tibi nullo supereffluit usu, quod fosso abstrudis caespite, pars inopum est. cur aliena tenes, qua spe linquenda retentas, nec retributa suis nec potiunda tibi? tu, cui sordet inops, qui nomine diuitis excors triste leuas crispa fronte supercilium, nec dignaris eos homines uel nomine fari, quos simili luxu non fluitare uides, filius ille dei qua uenerit aspice forma, qui cum esset diues, pauper in orbe fuit. et ueniens non alta deus, sed uilia mundi legit, ut infirmis fortia destrueret.
non iam diuitiis diues nec robore fortis nec sapiens magno gaudeat ingenio. nemo ope confidat propria aut de se sibi plaudat, cum sata uel data sint omnia fonte deo. perfugium Christus personaque factus egentum, diuitibus pudor est, gloria pauperibus. huius in ambrosios auidi curramus odores, ut procul a nobis mortis odor fugiat. quis mihi det pretiosum alabastro fundere nardum et domini sacros flendo lauare pedes? uos, precor, o mea cura, piis operam date curis uosque date inmenso coniuge mente deo. tempus adest, prope iam dominus; properate parari regis ad occursum, dum breuis hora patet. utimini uestris opibus pietate benigna radicemque mali uellite pectoribus. corde inopum uestrae pretium concludite uitae et capita expensis ungite uestra piis. castaque lambentes domini uestigia Christi, detergete comis ambo, lauate oculis. si desiderium est Celsi sine fine fruendi, sic agite, ut uobis aula eadem pateat. nam quem sancta fides et nescia criminis aetas et pia mens casto corpore continuit, certa fides illa superum regione potiri, ignea qua sanctos protegit ara dei. nolumus ergo, boni fratres, de pignore nostro
uos ita tristari tamquam homines uacuos; nam si certe fides nobis quia Christus Iesus mortuus est et nunc uiuit in arce dei, sic et eos, quicumque fide uiuente quiescunt, adducet Christo cum remeante pater. hoc etenim in uerbo domini docet ille magister, quo duce sidereas nitimur ire uias, quod quibus in Christo fuerit modo uita peracta, isdem cum Christo uita perennis erit. cumque tuba signum domini aduentantis ab alta sede patris princeps angelus ediderit, primi qui in Christo mortes obiere resurgent, dignati occursum nubibus ire deo. cumque omnes in qua uixerunt carne reuiuent, non omnes uerso corpore lumen erunt. namque resurgemus, sed non mutabimur omnes; hoc discrimen erit gentibus ante deum. incorrupta profanorum quoque corpora surgent a tumulis, longo pabula supplicio. uita erit his sine fine mori et mors uiuere poenis et durante suas pascere carne cruces. ipse suos proprio peccator corpore gignet carnifices et erit uermibus esca suis. at quos caelesti pietas euexerit actu, participata gerent stemmata rege deo uestitique suum diuino lumine corpus conformes Christo semper agent domino. quod cum ita sit, capite ex istis solacia uerbis
et fidos ueri spe recreate animos; et pignus commune superno in lumine Celsum credite uiuorum lacte fauisque frui. aut illum gremio exceptum fouet almus Abraham et blandus digiti rore Eleazar alit, aut cum Bethlaeis infantibus in paradiso, quos malus Herodes perculit inuidia, inter odoratum ludit nemus atque coronas texit honorandis praemia martyribus. talibus inmixtus regem comitabitur agnum uirgineis infans additus agminibus. / Celse, beatorum castae puer incola terrae, Celse, dolor patribus, gloria, Celse, patrum, Celse, amor et desiderium lumenque tuorum, Celse, breuis nobis gratia, longa tibi. sed tamen et nobis poterit tua gratia longum uiuere, si nostri sis memor ad dominum. namque in te parui meritis ingentibus aeui tempore uita breuis, sed pietate potens. talium enim infantum caeli regnum esse probatur, qualis eras aeuo mente fideque puer, qualis et ille fuit noster, tuus ille beati nominis, accitus tempore quo datus est, exoptata diu soboles nec praestita nobis gaudere indignis posteritate pia; credimus aeternis illum tibi, Celse, uirectis laetitiae et uitae ludere participem,
quem Conplutensi mandauimus urbe propinquis coniunctum tumuli foedere martyribus, ut de uicino sanctorum sanguine ducat, quo nostras illo spargat in igne animas. forte etenim nobis quoque peccatoribus olim sanguinis haec nostri guttula lumen erit. f Celse, iuua fratrem socia pietate laborans, ut uestra nobis sit locus in requie. uiuite participes, aeternum uiuite, fratres, et laetos dignum par habitate locos, innocuisque, pares, meritis peccata parentum, infantes, castis uincite suffragiis. quot tibi, Celse, annis, totidem illi uita diebus . hausta; sed ille minor, qua prior, est senior. nam minor est, in quo uixit minus; attamen idem qua prior abscessit, nunc ibi te senior. Celse, tuo cum fratre tuis, quibus addimur, adsta; nam tua de patrio sanguine uena sumus. cum patre Pneumatio simul et cum matre Fideli dic et Paulinum Therasiamque tuos, ut precibus commune tuis miserante habeamus praesidium Christo nos quoque, Celse, tui. sed tamen et nobis superest operam dare, qua te possimus simili simplicitate sequi. tum nostro socii poterimus uiuere Celso, dulcis et aeternum pignoris esse patres.
XXXII.
Discussi, fateor, sectas, Antonius, omnes; plurima quaesiui, per singula quaeque cucurri,
sed nihil inueni melius quam credere Christo. haec ego disposui leni describere uersu, et ne displiceat quod talia carmina pango, Dauid ipse deum modulata uoce rogauit, quo nos exemplo pro magnis parua canemus, dicentes quae sunt fugienda sequenda colenda, cum tamen in cunctis et res et causa probetur. Iudaicum primo populum nec gratia mouit mira dei; nam tum Pharaoni ereptus iniquo et mare transgressus pedibus lucente columna, cum duce qui mergi infestos uidit equestres et cui desertis nihil umquam defuit agris, Manna cui e caelo et fons de rupe cucurrit, post haec ipse deum praestantem tanta negauit, dumque aliud numen dementi pectore quaerit, ignibus incensis quod misit perdidit aurum. , par quoque paganus; lapides quos sculpit adorat et facit ipse sibi quod debeat ipse timere. tum simulacra colit quae sic ex aere figurat, ut, quando libitum est, mittat confracta monetae aut magis in species conuertat saepe pudendas. hinc miseras mactat pecudes mentesque deorum, quos putat irasci, calido in pulmone requirit atque hominis uitam pecoris de morte precatur. quid petit ignosci ueniam qui sanguine poscit? illud enim quale est, quam stultum quamue notandum!
cum deus omnipotens hominem formauerit olim, audet homo formare deum; ne crimina desint, hunc etiam uendit, dominum sibi comparat emptor.
philosophos credam quicquam rationis habere, qui ratione carent, quibus est sapientia uana? sunt Cynici canibus similes, quod nomine produnt; sunt et sectantes incerti dogma Platonis, quos quaesita diu animae substantia turbat, tractantes semper nec definire ualentes, unde Platonis amant de anima describere librum, qui praeter titulum nil certi continet intus. sunt etiam Physici naturae nomine dicti, quos antiqua iuuat rudis atque incondita uita. namque unus baculum quondam et uas fictile portans, utile quod solum solumque putaret habendum, illud ut auxilii, hoc esset causa bibendi, cum stare agricolam manibusque haurire supinis potandas uidisset aquas, uas fictile fregit, quo procul abiecto remouenda superflua dixit. rusticus hunc docuit quod spernere posset et istud. hi neque uina bibunt nec uictu panis aluntur nec lecto recubant nec frigora uestibus arcent ingratique deo quae praestitit ille recusant. quid dicam diuersa sacra et dis atque deabus condita templa. loquar quae sint Capitolia primum: his deus (est) uxorque dei, ipsamque sororem esse uolunt, quam Vergilius notat auctor eorum dicendo et soror et coniunx.
plus de Ioue fertur et natam stuprasse suam fratrique dedisse, utque alias caperet, propriam uariasse figuram: nunc serpens, nunc taurus erat, nunc cygnus et arbor
seque inmutando qualis fuit indicat ipse; plus aliena sibi quam propria forma placebat. turpius his aquilam finxit puerique nefandos uenit in amplexus. quid dicit turba colentum? aut neget esse Iouem aut fateatur dedecus istud. nomen habet certe quod nec ratione probetur. sacra Ioui faciunt et Iuppiter optime' dicunt huncque rogant, et Iane pater' primo ordine ponunt. rex fuit hic Ianus proprio qui nomine fecit Ianiculum, prudens homo, qui cum multa futura * * * * * * * * * * * * * * posset respicere, (et) duplici hunc pinxere figura et Ianum geminum ueteres dixere Latini. hic quia nauigio Ausonias aduenit ad oras, nummus huic primum tali est excussus honore, ut pars una caput, pars sculperet altera nauem; cuius nunc memores quaecumque nomismata signant, ex ueteri facto capita' haec et nauia' dicunt. de Ioue quid sperant, (ut) qui est a rege secundus quique sacrificiis apponitur ore precantum? hic habet et matrem captam pastoris amore; nam prior est pastor quam Iuppiter aut Iouis ipse; sed Melius pastor, castum seruare pudorem qui uoluit spreuitque deam, cui saeua uiriles abscidit partes, ne quando tangeret ille alterius thalamum, qui uoluit eius adire.
hoc tamen, hoc egit sententia iusta deorum, ne fieret coniunx qui non est factus adulter? nunc quoque semiuiri mysteria turpia plangunt
nec desunt homines, quos haec contagia uertant, intus et arcanum quiddam quasi maius adorant idque uocant sanctum, quo si uelit ire pudicus, iste profanus erit. sic artior ipse sacerdos femineos uitat coitus patiturque uiriles. o mens caeca uirum! de sacris semper eorum scaena mouet risus, nec ab hoc errore recedunt. Saturnum perhibent Iouis esse patrem huncque uorasse natos ante suos et mox e uentre nefandas euomuisse dapes, sed postea coniugis arte pro Ioue suppositum mersisse in uiscera saxum, quod nisi fecisset, consumptus Iuppiter esset. huncque Cronon dicunt ficteque Chronon, quia tempus quae creat absumit rursusque absumpta promittit. cur tamen oblique nomen pro tempore fingunt? hunc etiam, quod saepe sibi de prole timebat, ab Ioue deiectum caelo latuisse per agros Italiae Latiumque ideo tunc esse uocatum. magnus uterque deus! terris est abditus alter, alter non potuit terrarum scire latebras. hinc Latiare malum prisci statuere Quirites, ut mactatus homo nomen satiaret inane. quae nox est animi, quae sunt inprouida corda! quod colitur nihil est (et) sacra cruenta geruntur. quid quod et Inuictum spelaea sub atra recondunt quemque tegunt tenebris audent hunc dicere Solem?
quis colat occulte lucem sidusque supernum celet in infernis nisi rerum causa malarum? quid quod et Isiaca sistrumque caputque caninum
non magis abscondunt, sed per loca publica ponunt? nescio quid certe quaerunt gaudentque repertum rursus et amittunt quod rursus quaerere possint. quis ferat hoc sapiens illos quasi claudere solem, hos proferre palam propriorum monstra deorum? qui Serapis meruit, qui sic laceratur ab ipsis per uarios turpesque locos? hic denique semper fit fera fitque canis, fit putre cadauer aselli, fit homo nunc pannis, nunc corpore languidus aegro. talia dum faciunt, nihil hunc sentire fatentur. quid loquar et Vestam, quam se negat ipse sacerdos scire quid est? imisque tamen penetralibus intus semper inextinctus seruari fingitur ignis. cur dea, non deus est? cur ignis femina fertur? ista quidem mulier, sicut commendat Hyginus, stamine prima nouo uestem contexuit olim. nomine de proprio dictam, quam tradidit ipsa Vulcano, qui tunc illi monstrarat opertos custodire focos; hic rursum munere laetus obtulit hanc Soli, per quem deprehenderat ante Martis adulterium; nunc omnis credula turba suspendunt Soli per Vulcanalia uestes. utque notent Venerem, tunc et portatur Adonis; stercora tunc mittunt, ipsum pro stercore iactant. omnia si quaeras, magis et ridenda uidentur. additur hic aliud: Vestae quas uirgines aiunt quinquennis epulas audio portare draconi,
qui tamen aut non est aut si est diabolus ipse est, humano generi contrarius antea suasor, et uenerantur eum, qui nunc in nomine Christi et tremit et pendet suaque omnia facta fatetur. quae mens est hominum, ut pro ueris falsa loquantur, qui linquenda colunt contraque colenda relinquunt! iam sat erit nobis uanos narrare timores. haec ego cuncta prius, clarum quam lumen adeptus, meque diu incertum et tot tempestatibus actum sancta salutari suscepit eclesia portu postque uagos fluctus tranquilla sede locauit, ut mihi iam liceat detersa nube malorum tempore promisso lucem sperare serenam. iam prior illa salus, quam perdidit immemor Adam tunc uento suadente malo, nunc remige Christo eruta de scopulis semper mansura resurget. rector enim noster sic undique cuncta gubernat, ut modo qui nobis errorem mentis ademit hic meliore uia paradisi limina pandat. felix nostra fides uni certoque dicata. unus enim deus est, substantia filius una unus, in utroque est unus uigor, una potestas. namque dei uerbum patrio de pectore Christus emicuit semperque fuit, qui non quasi natus, ore sed egressus chaos illud inane remouit et tulit informem contextae noctis hiatum distribuitque locis mare terras aera caelum hisque dedit geminam pulsa caligine lucem. ast ubi cuncta nouum stupuerunt surgere solem,
quattuor haec auxit uariis exordia rebus: sunt homines terris, sunt addita sidera caelo, (aere) pendet auis, liquido natat aequore piscis. sic elementa suis decorauit singula formis; nexuit haec diuersa licet discretaque iunxit iunctaque discreuit, quae nunc diuisa cohaerent. claudit enim Oceanus terram, mare clauditur ipsa, axe sub aetherio medius concluditur aer. hoc etiam caelum quod nos sublime uidemus sex aliis infra est spatio surgentibus aequo, postque thronos septem, post tot caelestia regna cetera pars omnis, quae cunctis eminet ultra, quae super excedit, quae passim tendit in altum, quae sine fine patet, quam nec mens colligit ulla, lucis inaccessae domus est sedesque potentis sancta dei, unde procul quae fecit subdita cernit. omnia sic constant, dum spiritus omnia cingit. haec itidem, quorum nobis conceditur usus, quae polus inferior magno complectitur orbe, cuncta licet distent, una cum pace tenentur, denique nomen habent unum, sunt omnia mundus. hunc etiam Graeci cosmon dixere priores; hinc ita conpositum distinguens utraque lingua cosmon ab ornatu, mundum de lumine dixit. nam qua sol nitet, hoc totum sordebat in umbra, et manet exemplum, quotiens nox omnia foedat, et docet ex tenebris quae sit data gratia lucis. tot bona qui fecit, qui sic operatus ubique est,
hic dominus de corde dei, hic spiritus oris, sancti sermo patris, tantarum fabrica rerum. nec se paganus laudet, si qui idola uitat aut satis esse putat quod numine credat in uno. qui colit ille deum, qui uerbum non colit eius, qui non uirtutem simili ueneratur honore? quique inuisibilem inconprensibilemque fatetur esse deum, hic etiam Christum, si cogitet, idem inueniet, quoniam uerbum conprendere nemo, nemo uidere potest, opera eius sola uidentur. in patre natus enim, in nato pater omnia fecit et quicquid uirtute dedit pietate tuetur. sic fuit, est et erit uerus saluator in aeuum, qui tulit errores, qui fecit uera uideri placatoque patri pereuntem reddidit orbem. nec mirum si cuncta regit qui cuncta creauit, qui dedit ex nihilo totum lucique tenebras reppulit atque diem iussit succedere nocti quodque in carne fuit carnis peccata remittit; cernit enim fragilem faciles incurrere lapsus corripiensque tamen ueniam dabit omnibus unam, remque nouam dicam nec me dixisse pigebit, plusque pius quam iustus erit. si denique iustus esse uelit, nullus fugiet sine crimine poenam; iustus enim mala condemnat, pius omnia donat. hoc facit, ut rata sint uenturae munera uitae et quod culpa tulit rursum indulgentia reddat; quae si non fuerit plebi concessa roganti,
tunc prope nullus erit delicto liber ab omni. quis poterit meritus promissa luce potiri? tangere tunc laetis caelorum regna licebit, tunc poterit mors ipsa mori, cum tempore toto uita perennis erit, qua tunc in sede beata nullus peccandi locus est, ubi nulla cupido est. gloria tanta manet populo seruata fideli. amplius hoc tribuit, maius dedit hoc quoque munus, quod peccatorem quem paenitet antea lapsum non facit in numero turbae peccantis haberi. quippe satis poena est, cui sit sua culpa dolori; supplicium proprium timor (est); tormenta reatus tam ueluti patitur qui se meruisse fatetur., quid poterit melius uel quid moderatius esse? iudicat inquirit castigat parcit honorat omnia qui uincit nec ab ipsa uincitur ira. quod de praesenti iam cernimus esse futurum; nam cum saepe minax horrentia nubila cogit et terrore pio rutilo nimis igne coruscat tristibus et pluuiis et nubibus intonat atris, omne genus timet interitum; sed uiua potestas desinit et pariter caelum mentesque serenat. hoc quoque tunc sperare iubet qui se modo cuncta perdere posse probat, sed perdere uelle recusat. sic iteranda salus uenturo ostenditur aeuo aeternique dei pietas aeterna manebit.
XXXIII.
uir beatus, cui remissa iniquitas nec imputata est pigra credendi mora,
operum cui cassa contulit uitam fides! en iste, celsi quem sub auro culminis pictura neris exprimit miraculis, clarus superbo Veriorum nomine et consulari Baebianus sanguine ipse est potentis larga Christi gratia. prius iste captus uinculis mortalibus opes et inter saeculi pauper deo uitam paratis blandientem copiis mortalitatis immemor cucurrerat. ut se subactum fine mortalem uidet, fesso benignum quaerit aspectu deum. statimque Christum luminatus inuenit; ueniam precatur et sacerdotum pedes supplex adorat ipse culpator sui negansque dignum gratia dignum facit. uouetque uitam, (si) supersit, integram et obire gaudet, si renatus oppetat. Credidit oranti et sitientem flumina (uitae) praecinctus puro perfudit episcopus amne. quo peragente pios solito mox ordine ritus . et diuale sacrum libans et chrismate fragrans attonitum mira se maiestate fatetur; sed quis odor, quaerit, quem sentiat in sua labi pectora praedulci medicantem nectare fibras? sedula tunc coniunx Cwtrv de nomine Christi
unguentum spirare docet, spondetque sacerdos et monet, ut longi spatium sibi postulet aeui. ille dei iam totus ad haec: satis hoc mihi donum, quo potior; nunc mors lucrum mihi uitaque Christus! ecce per aeternum terris data gratia Christum! hic est ille latro felix, qui fine sub ipsa confessus Christum meruit reus astra fidelis; hic donatus abit solida mercede diei, serus ab undecima iam mercennarius hora. ergo ut sanctifica nituit renouatus ab unda, ipse grauis artus in mollia fulcra refusus unanimam alloquitur recreato corde iugalem: Aetatis spatium lustra nouem mihi, annum uita super ducere coeperat, felix unanimo coniugio mihi, dulcis pigneribus clara et honoribus, et nunc mortificis eluta sordibus sancto fine pium transmeat in deum. haec ad uerba piis sedula fletibus coniunx, oret adhuc uiuere, supplicat. tunc ille: o mulier nescia quid petas, iam scis an ualeam uiuere tam pie, ut tanti maneam muneris integer? et quid uita iuuat, qua moritur salus? haec ut fortis ait, toruum oculis micans et caelum stupide suspiciens ait: flammantem uideo luminis ambitum, in quem nulla uenit femina circulum. o felix, cui adhuc corporeo datum aeterni speciem cernere saeculi,
in quo conubiis nulla necessitas, sexus perpetuis corporibus perit! Rursus ut haec dixit, subita quasi morte solutus exanguem porrecta trahit per membra rigorem. at trepida et uisis exterrita talibus uxor soluitur in speciem leti, iam muta trementes tendit in ora manus membrisque intenta iacentis pendet in exanimum pallentior ipsa maritum. ipsa fidem mortis suadet mora; namque bis acto orbe duplex reuoluta dies, bis uespere clausa est, mortales oculos dum fallit mortis imago. ille autem angelicis manibus per nubila raptus liquerat hospitium repetendi corporis et tunc aetherii secreta poli sedesque beatas spectabat monstrante deo dignataque Christo mens pia, dum fletur terris, gaudebat in astris, hoc tantum maerens, quod adhuc remea(re time)ret. demissa excessu redit, ut conspecta referret firmaretque fidem dubitantum uiuere functos. utque redux membris admotae coniugis ora uidit, pollicitus quiddam mirabile sese dicturum, in lucem sua distulit orsa sequentem. Ergo dies primos ubi crastina fulsit in ortus, mane nouo sacris (aderat nam forte) sacerdos fungitur, utque pio gessit solemnia cultu, suspiciens caelum ille manus dispandit et in se bracchia constringens quasi quaedam munera caelo
missa auido premit amplexu, meane omnia sunt haec? percontans. cuncti dictis stupuere rogantque, quidnam conspiciat clausum mortalibus. ille inquit, patriarcham saepius Isac commemorans, graece horrescens ueneransque refert, utque angelus illum sustulerit per inane uehens, ut milia multa uiderit angelicis mixta agninisque cateruis regnantemque deum super omnia cum patre Christum, narrat et aeternam portis gemmantibus urbem, narrat (et) aetherii caeleste nemus paradisi. inter et haec dextram secreta in pectora misit coniugis, hoc dicens: unum sumus ambo et idem, quae ingeminans, sancto placidam sic ordine complens finem, euangelico uitam in sermone refudit. Et nunc ille deo fruitur curamque beatae coniugis aeterno uinctus amore tenet; attamen unius rapuit solatia nati inpatiens tota prole carere pater. sed postquam iusto tua tempora clauseris aeuo, . eductis genetrix inclita pignoribus, tunc puer ille tuus florentem luce coronam praeditus occurret cum genitore tibi; quo comite adueniens tibi laetus ab aethere coniunx dextram cum blandis porriget alloquiis: tempus adest! curis iam soluere, soluere membris! uixisti natis, nunc redhibere mihi. iam non coniugium nobis mortale, ut in aegris
ante dedit breuitas inuida corporibus, quod nobis tenui fructu rapida abstulit aetas orbibus accumulans uix duo lustra tribus; nam tua uiginti lustro cumulauerat annos, praecessit cursus cum mea uita tuos, at mihi bis decies maior te fluxerat aetas, sed tamen aequaeuos fecerat unus amor. nunc meliore iugo stabiles et in ore piorum aurea uiuemus saecula rege deo. surge, uirum natumque sequens; patet ecce sereni porta poli merito * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * angelus anteuolans; ipse piam de nube manum deus exerit et te in caelum dextra sollicitante uocat. felix Apra, cui licuit terraque poloque coniugis unicubae iuge tenere bonum, quo terris tibi clarus honor, sub nomine eodem in caelis etiam gloria perpes erit!
APPENDIX.
CARMEN I.
Age, iam precor, mearum comes inremota rerum, trepidam breuemque uitam domino deo dicemus. celeri uides rotatu rapidos dies meare fragilisque membra mundi minui perire labi. fluit omne quod tenemus neque fluxa habent recursum, cupidas uagasque mentes specie trahunt inani. ubi nunc imago rerum est? ubi sunt opes potentum, quibus occupare captas animas fuit uoluptas? Qui centum quondam terram uertebat aratris, aestuat, ut geminos possit habere boues. uectus magnificas carpentis saepe per urbes rus uacuum fessis aeger adit pedibus. ille decem celsis sulcans maria ante carinis nunc lembum exiguum scandit et ipse regit.
non idem status est agris, non urbibus ullis omniaque in finem praecipitata ruunt. ferro peste fame uinclis algore calore, mille modis miseros mors rapit una homines. undique bella fremunt, omnes furor excitat, armis
incumbunt reges regibus innumeris. impia confuso saeuit discordia mundo, pax abiit terris; ultima quaeque uides. et si concluso superessent tempora saeclo aut posset longos mundus habere dies, nos tamen occasum nostrum obseruare deceret et finem uitae quemque uidere suae. nam mihi quid prodest, quod longo flumina cursu semper inexhaustis prona feruntur aquis, multa quod annosae uicerunt saecula siluae quodque suis durant florea rura locis? ista manent, nostri sed non mansere parentes. exigui uitam temporis hospes ago. non haec ergo sumus nequicquam in saecula nati, quae pereunt nobis et quibus occidimus, sed uitam aeternam uita ut mereamur in ista et subeat requies longa labore breui. et tamen iste labor sit forte rebellibus asper, ac rigidas leges effera corda putent; non autem haec grauis est mansueto sarcina dorso nec laedit blandum mitia colla iugum. tota mente deus, tota ui cordis amari praecipitur: uigeat cura secunda hominis. quod sibi quis nolit fieri, non inferat ulli, uindictam laesus nesciat exigere. contentus modicis uitet sublimis haberi, sperni non timeat, spernere non soleat.
parcus, uera loquens, et mente et corpore castus, insontem uitam pacis amator agat. de proprio cunctis quos cernit egere benignus non sua non cupiat, quae sua sunt tribuat.
quid, rogo, mandatis durum censetur in istis? aut quid erit quod non possit obire fides? qui credunt sacros uerum cecinisse prophetas et qui non dubitant uerba manere dei, . qui Christum passum poenas crucis, ultima mortis, in toto celsi patris honore uident quique ipsum multa cum maiestate tremendum expectant pingui lampade peruigiles, his sordent terrena, patent caelestia nec se captiuos seruos temporis huius agunt. non illos fallax cepit sapientia mundi, nec curas steriles inseruere polis. imperia et fasces, indocti munera uulgi, quasque orbis scelerum semina fecit opes, calcarunt sancta caelum ambitione petentes suffragiis Christi et plausibus angelicis. nec labor hos durus uincit nec blanda uoluptas. quaerere nil cupiunt, perdere nil metuunt. omnia non Christi qui Christi est odit, in illo se statuens, in se qui gerere optat eum. ille deus rerum, caeli terraeque creator, me propter sacra uirgine natus homo est. flagris dorsa, alapis maxillas, ora saliuis praebuit et figi se cruce non renuit. non ut tanta deo quicquam patientia ferret, cuius nec crescunt nec minuuntur opes, sed uictum quod erat in me ut superaret in illo, factus sum Christi corporis, ille mei. me gessit moriens, me uicta morte resurgens
et secum ad patrem me super astra tulit. quidnam igitur tanta pro spe tolerare recusem? aut quid erit quod me separet a domino? ignem adhibe, rimare manu mea uiscera, tortor; effugient poenas membra soluta tuas. carcere si caeco claudar nectarque catenis, liber in excessu mentis adibo deum. si mucrone paret ceruicem abscindere lictor, inpauidum inueniet; mors cita, poena breuis. non metuo exsilium, domus omnibus una est, sperno famem, domini fit mihi sermo cibus. nec tamen ista mihi de me fiducia surgit, tu das, Christe, loqui tuque pati tribuis. in nobis nihil audemus, sed fidimus in te, quos pugnare iubes et superare facis. spes igitur mea sola deus, quem credere uita est, qui patriae ciuem me dedit alterius. sorte patrum occiduum iussus transcurrere mundum sub Christi sacris aduena miles eo, nec dubius me iure breui terrena tenere sic utar propriis, ceu mea non mea sint. non mirabor opes, nullos sectabor honores, pauperiem Christo diuite non metuam. qua stetero aduersis, hac utar mente secundis; nec mala me uincent nec bona me capient. semper agam grates Christo, dabo semper honorem, laus domini semper uiuet in ore meo. tu modo, fida comes, mecum isti accingere pugnae, quam deus infirmo praebuit auxilium. sollicita elatum cohibe, solare dolentem; exemplum uitae simus uterque piae.
custos esto tui custodis, mutua redde; erige labentem, surge leuantis ope, ut caro non eadem tantum, sed mens quoque nobis una sit atque duos spiritus unus alat.
CARMEN II.
Lux festa sacris uult litari paginis, remoue profanos codices; hymno sacranda nominis primordia, quae Christus imperat coli. in ore Christus nectar, in lingua fauus, ambrosia uiua in gutture, lotus beata in pectore, a qua nescias 'abire gustata semel, mel in medullis, lux serena pupulis, in auribus uitae sonus. chelys uel plectrum suauis eloquentiae hoc nomine audito redit. cursu uagante, lubrico infortunio, temptationibus mali, siti et fame, calore et algu mortuis malagma praebetur potens. penetrale mentis dira desperatio peccaminum ob molem quatit, saeuit paterna in uiscere imo prauitas, libido succendit faces, auri cupido molle pectus incitat per fas nefasque cogere, faetentis animus sorbet ingluuiem gulae Venere atque Baccho perditam, cruentus ultor raptat iracundiam mucrone prompto stinguere, inferre mandat terror infortunium, cauere quod possis male, uis impotens sui eicit patientiam
et arma quaerit perdita, fidem sinistra quassat obstinatio, felix reorum. non diu. hoc ad salutem nomen auditum uenit, hoc omne tollit pharmacum. obsessa membra spiritusque daemone uexatus impurissimo hoc hoc medelam sortiuntur nomine, redeuntque sursum ab inferis cantata diro carmine et bustis sono deuota sago corpora uim colligantis perfidam excutiunt luis, et sana uertuntur domum. compago quem soluta membratim iubet lecto sedere debilem, quem caecitas, crux omnium miserrima, addixit alieno pedi, utroque claudum quem uenire poplite uidet uniuersa ciuitas: suis redire gressibus domum queunt nomen celebrantes dei. salue, o Apollo uere, Paean inclite, - pulsor draconis inferi! dulcis tui pharetra testimonii, quod quattuor constat uiris, sagitta melle tinctilis prophetico, pinnata patrum oraculis, arcus paternae forte uirtutis sonans, miraculis neruus potens strauere ueterem morte serpentem sua. io triumphe nobilis! salue, beata saeculi uictoria, parens beati temporis! salue, quod omnes caelici medii inferi nomen genu flexo audiunt! salue, unus unus unus in trino deus, salue una in uno trinitas! haec, lux Eoo cum leuata cardine iter diurnum suscipit, haec, cum occidente sol subit curru fretum,
benedictio me consecrat. crucifixe uictor, expiator criminum, in morte uita praepotens, fac, cum supremo seuocabor tempore, ab obruto malis chao traducat ista me tibi benedictio, quod utile interim dato, neu se inquieta mentis excruciet mora, faetente uincta carcere.
CARMEN III.
Sancte deus, lucis lumen, concordia rerum, aeterni uerbo conditor imperii, expers principii nec fini obnoxius, ex quo totum quod nunc est, quod fuit et quod erit; corporis ignote oculis, uix cognite menti, nec linguis facilis nec capiende animis, indulgens, sanctus, iustus, patiens, miserator, plenus, perfectus, maximus, omnipotens, solus nec solus terque unus et in tribus unus, hoc semper maior, quo fide es uberior! uiderit an ueniam speret, si dicere laudes hinc tibi quis dubitat, quod minor esse timet. ignosci certe merito fas nouerit ille atque reus stolidae simplicitatis erit. innumeras qui res temptet numerare paretque, nirtutes possit pernumerare tuas. et quod sentimus plus est quam lingua loquatur et quod sentimus, cum loquimur, minus est. omnia quae dudum uariis elementa figuris credimus audimus tangimus aspicimus, lata mari, terris grauia, splendentia caelo, aere mobilia, tristia nocte nigra, frondosis insel'ta iugis, sidentia planis, consita uinetis, omnibus apta satis, inuia desertis, concreta frigore pigro,
ignea sideribus, uiuida fluminibus, ut primum placuit, uerbi uirtute creasti; quodque aliis facere est, hoc tibi uelle sat est. nil rerum natura parit non iussa, tibique, principio, debent omnia principium: officium praebens obscuris luna tenebris et iussus claro sol radiare die, saecula saeclorum, menses dies annus et horae, quodue agimus cuncto tempore quoue agimus, angelicus populus, patriarchae et turba piorum, quam caelo asciuit religiosa fides, qua Romanus agit, saeuit qua barbarus orbis, infusus quicquid summouet oceanus,' quae nexis constant membris, quae membra recusant, uerbis respondent, indiga uocis hiant, quaeue metus cursu seruat uirtusue tuetur, antra tegunt, uoluunt flumina, penna leuat, unum discretis referunt tibi uocibus hymnum et quod non possunt explicuisse uolunt. ipsa etiam te bruta tremunt, tibi muta loquuntur; quoue modo id faciant, nescia mens hominis. quae scimus, (scimus) occultis omnia causis, nec rationis egens quod facis esse potest. me solum e cunctis male conscia pectora terrent, indigno laudes ne loquar ore tuas, ne peccata premant, grauior ne sarcina plumbo imis captiuum detineat tenebris. sed mihi dum uariis curarum ambagibus erro, occurrit trepido quod sequeremur iter. si defendo, reus; fateor si crimina, saluus; spero tuam potius quam merear ueniam. quicquid commisi scelerum sine teste, probasti; nam facienda uidens, facta uidere potes.
si caelum tibi, sancte, thronus, si terra tuorum scamnellum merito creditur esse pedum; crimina non dubia ei, totum qui penetrat orbem,
qua patet accessu uel pede uel pelago. quicquid in occasu zephyrus uidet, eurus in ortu, austro si qua tepent, si qua aquilone rigent, sunt oculis subiecta tuis, licet arbiter absit et scelus admissum nox sibi fida tegat, antris claudatur, mergatur flumine, montis desuper inmissi ponderibus lateat, ueletur denso tectorum culmine; solus testem uitabit qui male non faciet. Lyncei fertur felicis acumine uisus intentos paries non tenuisse oculos. uisibus humanis (hoc si) licuisse putatur, ignotum quicquam credimus esse tibi, qui mare qui caelum terrasque et quicquid in his est omnibus immistis extra uel intra regis? nec miror; proprio parent elementa parenti et penetrata suo cuncta patent domino. si quisquam sine se poterit peccare, latebit; nam si peccabit, testis adest animus. ergo ego sum primis semper lasciuus ab annis, cuius amor licitis miscuit illicita, audax, periurus, simulator, dissimulator, ambitor, uarius, inuidus, inpatiens, crudelis, rationis egens, furiosus, auarus, profusor proprii, plus aliena petens. et quicquid scelerum molitur perficit audet . pollutum corpus, mens rea, lingua loquax, totum placato quamuis sub iudice feci; non habet in tanto crimine poena locum.
sed tibi laus, tibi, sancte pater, laus tempore in omni, qui potes addictam uiuificare animam; parcere subiectis, tenebris infundere lumen et brutis sanctos de scopulis facere. e medio mortis uitiorum gurgite mersus eripior sanctis purificatus aquis et modo qui merui tortorum uincula flammas, idem non idem iam quasi liber ago. quid loquimur liber'? frenant hanc crimina uocem; seruus peccati post ueniam teneor. nam uetus et studio pugnandi promptior hostis
incautum uariis artibus exagitat, auditu uisu gustu tactuque placentes obiciens semper callidus illecebras, ut, pars si qua meis membris male firma uacillet, ceu patulum populans intret ouile lupus et leo secretis rapidus prorumpat ab antris, incustoditum si patet ire pecus. sed tu, sancte deus, sensus si uerba loquuntur et non mens aliud, lingua aliud loquitur, sollicitus cupidus deuotus pectore et ore pulso; patere iube, da, peto quaero, doce, qua fas quaque pium est mortalem noscere, quam sis supplicibus facilis quotue quibusue modis. peccatis ignosce meis; leuioribus utor quam sint factorum pondera nominibus. criminibus ignosce magis; iam sentiat ipse quae mihi molitur tela furens coluber, atque per innumeros escis fallentibus hamos captiuum teneant, sic rogo, quae sua sunt.
non aurum gemmasque uelim, non ditia regum regna nec immensas quas habet orbis opes, non ut densatos fasces curuasque secures pone sequar celsis conspiciendus equis, non ut seruandi signent mea nomina fastus turbaque nobilium limina nostra terat, non ut sic saltem subrepat blanda uoluptas; sed mihi contento quod satis est habeam. non longum uitae cursum, non gaudia quaero corporeis nimium congrua deliciis, hibernis totum citius cum transeat umbris floribus et, rigidi quos rapuere noti. in quis uita breuis, post mortem poena perennis. ipsum se damnat qui peritura rogat. da potius sensus dociles, da lumina menti, da mortem membris quae perimunt animam. instrue sollicitum, nutantes dirige gressus, credenti plenam plenior adde fidem. sit mihi iustitiae studium, custodia ueri, sit purum corpus, sit sine labe animus, simplicitas probitas patientia, mens sibi recti
conscia, sit pietas, sit bene suadus amor. non aliena petam; facilis iactura meorum; sim mundo stultus, ut tibi sim sapiens. perpetuo imposito moriatur fine uoluptas, nec recolant sensus quod meminisse nocet. non ullum bona formidet conscientia testem; quae loquimur rata sint, quae facimus deceant. ambitio ebrietas odium tumor ira libido ac uarii mater criminis inuidia sint procul, et iugi mereatur uita precatu, excusso temptent ne mea colla iugo. sic humilis modo mane nouo, modo uespere facto susceptae curem tempora militiae, ut nox si qua uenit semper postrema putetur atque diem mundo ceu moriturus agam. cessabunt fraudes periuria furta rapinae, impendens metuam si cito iudicium. uotis sermoni factis modus utilis assit, assit praecipuus in tuo amore modus, ut mihi uisceribus totis totisque medullis, si mereor, totum te, pater, insinues. nox dies, hora et quodque momentum, scripulus omnis, puncta etiam nostrae crescere dent fidei, ad quam seruandam tua sum pietate iuuandus. totum posse tuum; uix mihi uelle subest, ac si multiplices in cassum porrigo curas, paucis rem uerbis plenius expediens. sunt qui saepe sibi dictis contraria poscunt; utile quod nobis scis, deus, hoc tribue.
accenso maerens si quaerit lumine drachmam et gaudet mulier quod sibi non pereat, si fuit et pecudis non uilis cura relictae pastori centum qui numerabat oues, cuius, cum posset facilis iactura uideri, dulcia curuatis pondera sunt humeris, si pater, amisso remeat cum faenore natus, testatur largis laetitiam dapibus: cur dubitem totum quod sit tua cura per orbem,
ne quisquam pereat qui tibi crediderit? nam si quem dudum rebus ratione fruendis formauit madido dextera sancta luto. de nihilo sumptum nihilum finxisse putatur ludentis potius quam facientis opus. denique cum proprio damnatus crimine iusto transgressus legem morte perisset homo, personam mutans, fecisti cedere causam, nec nimium durus nec nimium facilis dignatus dominus dominum demittere terris, uirtutem faceret qui crucis opprobrium et quidquid poterat pro maiestate iubere, hoc potius faceret subditus imperio, uincula captiuis, captiuos demeret hosti et fixos leti detraheret laqueos, ut quod credulitas fallacis uinxerat anguis, posset nunc melior soluere credulitas. ex te qui genitus sine tempore et ordine, per te sic totum accepit, quod tibi nil minuit; unus homo, uirtus similis, substantia par est, de sancto sanctus, de pietate pius, plenus de pleno, iusti de fomite iustus, de uero uerus deque deo deus est. edita coniugio poterit natura uideri tertia, cum medium composuere duae.
naturae dominus, rerum sator, omnia per quem, non aliud potius quam quod eras generas. hunc post pro nobis sumpturum pondera carnis, cuius principium saecula nescierant, infusum reddens dominum sine coniuge mater intacto praegnans uirgo parit gremio. editur in terra, cognoscunt omnia lucem; (nec tamen hanc mundus nec tenebrae capiunt.) uerus homo est uerusque deus, non inter utrumque; hoc natura negat, hoc probat officium.
Christus, securi tandem noua gaudia mundi innumeris dudum scripta uoluminibus, Christus, caecorum lumen, purgatio leprae, auditus surdis, sollicitis requies, claudorum gressus, mutorum lingua, redemptor orbis et addicti uera salus populi, pertulit aeternus communis claustra sepulchri et manet aeternus quem tenuit tumulus. immortalis erat; est mortuus, et modo uiuit; ante deus homo est; nunc deus ex homine conscendit caelum sacrata sede receptus; perpetuus dominus est erat et ueniet. tu pater ingenitus; genitus tibi filius, ex te non genitus sanctus spiritus egreditur; qui semper medius inter natumque patremque sentitur sentit, traditur accipitur, sanctificat spirat dominatur, totus ubique est, accessu emundat, munditiis capitur. dummodo qui religat tria nomina, tres quoque formas unum consultus non neget esse deum, uirtutis similis, similis pietatis, id ipsum, unum non unum, sed mage credat idem.
haec ego, non quantum uolui pro pondere rerum, sed quantum uitiis implicitus potui. tu concede, pater, duret mihi semper ut ista una super trina nomina credulitas.
CARMEN IIII.
Verba tui famuli, rex summe, attende serenus respice et affectum cum pietate meum. sum miser, ut mereor, quantum uix ullus in orbe est; semper inest luctus tristis et hora mihi. septimus annus adest, ex quo noua causa dolores multiplices generat et mea corda quatit. captiuus extris extunc germanus in oris est meus, afflicto pectore nudus egens. illius in patria coniunx miseranda per omnes mendicat plateas ore tremente cibos. quattuor hac turpi natos sustentat ab arte,
quos uix pannuciis, quis ualet, illa tegit. est mihi quae primis Christo sacrata sub annis excubat egregia simplicitate soror. haec sub sorte pari luctum sine fine retentans priuata est oculis iam prope flendo suis. quantulacumque fuit direpta est nostra supellex, nec est heu miseris qui ferat ullus opem. coniunx est fratris rebus exclusa paternis, iamque sumus semis rusticitate pares. nobilitas periit miseris, successit egestas. debuimus, fateor, asperiora pati; sed miserere, potens rector, miserere precantum et tandem finem his, pie, pone malis. captiuum patriae redde et genitalibus aruis, cum modicis rebus culmina redde simul, mens nostra ut Christo laudes in saecla frequentet, reddere qui solus praemia digna potest.