certior exultat remouens et pessula claustris ostia laxato stridentia cardine soluit. dum facit hoc, iuncti simul inrupere iuuenci et reserantis adhuc molimina praeuenerunt. dimoto faciles cesserunt obice postes, oblatumque sibi mox ipso in limine regem cognoscunt hilares laetum lambuntque uicissim mulcentem labrisque manus palpantis inudant atque habitum totum spumosa per oscula foedant, dum conplectentis domini iuga cara benignum molliter obnixi blanda uice pectus adulant. illum dilecti pecoris nec cornua laedunt et conlata quasi molles ad pectora frontes admouet, et manibus non aspera lingua uidetur, quae lambens etiam siluestria pabula radit. sed tamen haec inter non uano corde fidelis rusticus officii meminit, neque curat anhelos ' ante boues stabulis inducere postque laborem atque famem recreare cibo, quam ducere secum illuc, unde suos meruit. uenit ergo reductos ducens nec tacitis celat sua gaudia uotis et referens densas 'trahit ad sua uerba cateruas ingrediturque sacras cunctis mirantibus aedes.
quos miser hesterno amissos deflerat, eosdem praesentes hodie ducit sanctique triumphum martyris ostentat populis; ducuntur et ipsi per medios coetus, modo furum praeda, iuuenci, et modo Felicis spolium; dat euntibus ingens turba locum et muto celebratur gloria Christi in pecore. ille autem, qui tanti muneris alto causa fuit domino, mediis in milibus extans flensque iterum sed laetitia modo debita sancto uota refert, non aere graui nec munere surdo, munere sed uiuo linguae mentisque profusus, . uoce pia largum testatur pauper amorem debitor et Christo satis isto pignore soluit, inmaculata suae cui sufficit hostia laudis: captiuos en, sancte, tuos tibi plebe sub omni uictor ago et uictos iterum tibi mando tuendos; conserua reduces dignatus reddere raptos. sed tamen in me nunc ipsum, bone, respice, martyr; namque uides quod agas tibi adhuc superesse, sed in me, qui prope caecatis oculis tua comminus adsto limina; nam multo mersi mea lumina fletu, non solum damno sed et inter gaudia plorans.
dempsisti causam lacrimarum, tolle modo orta uulnera de lacrimis; miseratus, sancte, meorum damna boum, miserare itidem modo damna oculorum. donasti reduces pecudes mihi, rursus et illis redde meos oculos. nam quid iuuat esse reductos, si languente acie praesens praesentibus absim? talia praesentes populi risere querentem. sed procul admotae secreti martyris aures suscepere pias ab inepto subplice uoces, moxque refecta sacram senserunt lumina dextram. inde domum gaudens oculis bubusque receptis conlaudante deum populo remeabat, et illum laeta sequebatur gemini uictoria uoti.
XVIIII.
Sidera si caelo possunt, si gramina terris defore, mella fanis, aqua fontibus, uberibus lac, sic poterunt linguis laudes cessare piorum, in quibus et uitae uirtus et gloria mortis- ipse deus, pro quo uitam uoluere pacisci et moriendo piam sancire fidem populorum mercarique sacrum pretioso sanguine regnum, sanguine quo totum spargentes martyres orbem
gentibus innumeris semen caeleste fuerunt. horum de numero procerum confessor in ista urbe datus Felix longe lateque per orbem nominis emicuit titulo. sed Nola sepulti facta domus tamquam proprio sibi sidere plaudit. omnis enim quacumque iacet mandatus in ora martyr stella loci simul et medicina colentum est. namque tenebrosum ueteri caligine mundum languentesque animas miseratus in orbe creator sic sacra disposuit terris monumenta piorum, sparsit ut astrorum nocturno lumina caelo. et licet una fides, par gratia et aemula uirtus martyribus cunctis maneat, tamen omnibus isdem dissimiles operum formas extare uidemus. atque alibi tacitis meritum sublime sepulchris excolimus memores, alibi clamantia signa, conspicuas miramur opes. ubi, credo, mali plus durior inpietas retinet, maiorem ibi morbus poscit opem grauior, uel adhuc ubi caecior altam perfidiae noctem trahit error et aegra laborat in populo titubante fides, ibi lumina prorsus accendi maiora decet mundique tenebras inlustrante deo perimi mentesque retusis adtonitas oculis trepidasque intendere ad ipsos diuini ueri radios, caligine taetra . soluere collyrioque medentis inungere Christi. quod per apostolicas curandis sensibus artes cote pia teritur, quia lene iugum et leue Christi est onus ad Christum puro iam lumine uersis atque euangelico suffusis pectora suco,
quo bene purgantur nebulae, quibus interiorem obducunt aciem mundi fallentis amores, qui magnum per inane uagos sine remige sensus circumagunt hebetantque graui caligine captos mollibus inlecebris, ut frangant robora uitae sectenturque cauas per gaudia lubrica pompas. hos igitur nobis cupiens auertere morbos omnimedens dominus, sanctos mortalibus aegris per uarias gentes medicos pietate salubri edidit; utque suam diuina potentia curam clarius exereret, potioribus intulit illos urbibus, et quosdam licet oppida parua retentent martyras, at proceres deus ipsos moenibus amplis intulit et paucas functos diuisit in oras, quos tamen ante obitum toto dedit orbe magistros. inde Petrum et Paulum Romana fixit in urbe, principibus quoniam medicis caput orbis egebat multis insanum uitiis caecumque tenebris. sed potiore deo nostram reparare salutem quam Satana captos etiam nunc fraude tenere rarescunt tenebrae mundi, et iam paene per omnes praeualuit pietas et mortem uita subegit. crebrescente fide uictus dilabitur error, r et prope iam nullis sceleri mortique relictis tota pio Christi censetur nomine Roma, inridens figmenta Numae uel fata Sibyllae. cumque sacris pia turba refert pastoribus Amen per numerosa dei regnantis ouilia laetum. laudibus aeterni domini ferit aethera clamor sanctus et incusso Capitolia culmine nutant.
in uacuis simulacra tremunt squalentia templis uocibus icta piis inpulsaque nomine Christi. diffugiunt trepidi desertas daemones aedes. liuidus incassum serpens fremit ore cruento lugens humanam ieiuna fauce salutem seque simul pecudum iam sanguine defraudatum; praedo gemens frustra siccas circumuolat aras. sic deus et reliquis tribuens pia munera terris sparsit ubique loci magnas sua membra per urbes. sic dedit Andream Patris Ephesoque Iohannem, ut simul Europam atque Asiam curaret in illis discuteretque graues per lumina tanta tenebras. Parthia Matthaeum conplectitur, India Thomam, Lebbaeum Libyes, Phryges accepere Philippum, Creta Titum sumpsit, medicum Boeotia Lucam. Marcus, Alexandria, tibi datus, ut boue pulso cum Ioue nec pecudes Aegyptus in Apide demens in Ioue nec ciuem coleret male Creta sepultum, nec Phryges exsectis agerent Cybeleia Gallis inpuram foedo solantes uulnere matrem, et tandem castis fronderet montibus Ida intactas referens securo uertice pinus, uana nec ulterius mutos iam Graecia Delphos consuleret spernensque suum calcaret Olympum altius in Sion gradiens, ubi collis alumni lene iugum celso fastigat uertice Christus. fugit et ex Epheso trudente Diana Iohanne germanum comitata suum, quem nomine Christi inperitans Paulus pulso Pythone fugauit.
fugit et Aegypto Satanas, ubi mille figuras, nomina mille sibi uariis adcommoda monstris sumpserat, ut Serapi sanctum formaret Ioseph, nomine ferali abscondens uenerabile nomen, cum tamen ipsa fidem simulacri forma doceret, qua modius capiti superest, quia frugibus olim ante famem domino sic inspirante coactis innumeras gentes Aegypti ex ubere pauit et steriles annos annis saturauit opimis. sed ne ultra sanctus coleretur honore profano, mens arcana dei deuotae pectora plebis inmissis acuit stimulis cultumque nefandi daemonis euerso fractoque Serapide clausit. non Pelusiacis uaga saltibus Isis Osirim quaerit aruspicibus caluis, qui pectore tunso deplorant aliena suo lamenta dolore, moxque itidem insani sopito gaudia planctu uana gerunt eadem mentiti fraude repertum, qua non amissum sibi quaesiuere uagantes. heu quo stultitiae merguntur gurgite mentes luce dei uacuae! nam quid, rogo, caecius illis, qui non amissum quaerunt nusquamque manentem inueniunt, planguntque alii quod non dolet ipsis? elige quid facias, miser error. quid colis aut quid plangis? non coeunt quae iungis; luctus honorem non sequitur, lamenta colis lugendaque credis quae diuina putas. si di sunt, nec miseri sunt; aut si sunt miseri, di non sunt atque homines sunt et miseri. miserare igitur mortalia passos
aut laetos uenerare deos; nam caecus aperte est hic furor aut miseros colere aut lugere beatos. ergo dea est Isis? mulier dea? si dea, corpus non habet, et sexus sine corpore uel sine sexu partus abest. unde ergo illi quem quaerit Osirim? atque ubi quaerat eum nescit dea? sed dea numquam esse potest mater nec femina. nam deus unus, uirtus trina, deus pater unus et unus in ipso filius, ex ipso simul unus cum patre uerbi spiritus; haec tria sunt deus unus nomina semper. sola dei natura deus, quod filius et quod spiritus et pater est; sed filius ex patre natus, spiritus ex patre procedens. nihil hic habet ulla commune aut simile in rebus natura creatis. at Carthago potens Cypriano martyre floret, cuius et ore simul profusi et sanguine fontes fecundauerunt Libyae sitientis harenas. nec procul inde Vticam conlatis candida massa martyribus magno uenerandae caedis aceruo extulit; unus enim benedicti caespitis agger corpora multa tegens alte caput extulit aruis et meritis altos testatur monte sepulchri. inde deo dudum iam fertilis Africa Christo multiplicat largas tanto de semine fruges et parit egregios uerboque fideque magistros. nec minor occiduis effulsit gratia terris. Ambrosius Latio, Vincentius extat Hiberis. Gallia Martinum, Delphinum Aquitania sumpsit. multaque praeterea per easdem largiter oras
semina sanctorum positis diffusa sepulchris inlustrant totum superis uirtutibus orbem et toto antiquum detrudunt orbe draconem, qui genus humanum per nomina mille deorum, quae tamen ex obitis mortalibus et sibi sumpsit ipse suisque dedit coluber, quatit arte nocendi, princeps in uacuo taetrum gerit aere regnum daemonibusque caput nobis inimicus oberrat. sic itaque et nostra haec Christi miserantis amore Felicis meruit muniri Nola sepulchro purgarique simul, quia caecis mixta ruinis orbis et ipsa etiam moriens in nocte iacebat saxicolis polluta diu cultoribus, in qua prostibulum Veneris simul et dementia Bacchi numina erant miseris, foedoque nefaria ritu sacra celebrabat sociata libido furori. et quis erat uitae locus hic, ubi nec pudor usquam nec metus ullus erat? quis enim peccare timeret hic, ubi sanguineus furor atque incesta libido religionis erant? et erat pro numine crimen his, qui crediderant esse ullum in crimine numen, atque erat in toto quasi sanctior agmine cultor, qui Veneris sacris pollutius incaluisset, plenus ut ille deo reliquisque beatior esset, qui magis infuso sibi daemone saeuius in se desipiens propriisque litans furialia sacra uulneribus sanam meruisset perdere mentem. o caecis mens digna animis et numina digna! auersis seruire deo Venus et nemus illis
sint deus; ebrietas demens, amor inpius illos sanctificent; abscisa colant miserumque pudorem erroris foedi matris mysteria dicant. digna fides illis, quibus almo in lumine ueri legibus et castis et magno nomine Christi nulla fides et nullus amor, ideoque nec ullum indignae pretium uitae est in sanguine Christi. sit deus his uenter uel cetera gaudia carnis, quis deus ipse deus non est, quibus in cruce Christi gloria nulla subest, quia non dignatur adire degeneres animos uirtus crucis. inde beatus Felix, ut reliqui diuerso martyres orbe Nolanis medicus fuit, estque perennis ope ista, nec modo Nolanis sed et omnibus, a quibus idem inploratus erit, dabit isto iure salutem, si crucis alma fides in pectore supplicis adsit. ista fides genus humanum curatque piatque; haec ubi defuerit medicina, morabitur illic omne mali regnum, nec in illo desinet umquam Cypris adulteriis, furiis regnare Lyaeus, in quo defuerit Christi pudor et crucis ardor. ignis enim diuinus inest, ubi uis crucis intus ardescente fide cruciat male conscia corda uiuificatque animam uitiis in carne peremptis. hostibus his obtrita diu corruptaque tantis pestibus ingentem poscebat Nola medellam, atque ideo pensante deo discrimen opemque Felicem accepit medicum, qui uinceret omnem quamlibet antiquam miserorum in cordibus atris
perniciem et meriti uirtute potentior altis uulneribus ductum super ulcera putria callum scinderet, ut saniem suffusa labe coactam exprimeret sinibus ruptis ac deinde lacunam uulneris expleret plana cute ducta cicatrix. ergo ubi Nolanis Felix ut stella tenebris fulsit ab ore dei ueniens uerbumque medendi ore gerens, tamquam uenturo sole serenus in matutino laetum iubar exserit ortu Phosphorus occiduisque nouus praefulget in astris nuntius instantis cessura nocte diei: sic iam euangelio totum radiante per orbem. et propiante deo cunctis mox iudice terris aduentus uexilla sui praetendit ubique perque suos Christus sua signa coruscat amicos. ex quibus hac uoluit sibi praelucere sub ora? '' Felicem, ut nostras isto decerperet umbras sidere et antiquos ista quoque pelleret urbe daemonas, ut pulsis hominum de corde colonis talibus intraret puras deus incola mentes, et uice mutata nobis pietate solutis nostra prius nostros premerent modo uincla leones frustra in oues Christi uincta feritate frementes. et manet haec nobis etiam nunc gratia, quae nos peccatis prece sanctorum exorante resoluit atque isdem sanctis ultoribus adligat illos discruciatque hostes, qui nos uincire solebant. hi modo ut inlato deprensi lumine fures atque in uincla dati, nunc ignea flagra piorum,
ut meruere, ferunt, aut iam infernis male trusi carceribus trepidant, uicinum instare fatentes iudicium domini solis sibi triste suisque omnibus, in Satanae partem quos scaeua uoluntas uerterit et Satanae sociauerit aemula uita, istic nequitiae socios homines, ibi poenae. ecce dies accepta deo, modo uera salutis lux micat, omnia iam nobis bene uersa uidemus; diffugere doli, cecidit Bel, interit error, quique colebantur totis quasi numina templis daemones, hi per templa dei torquentur inermes, et qui diuinos audebant sumere honores, hi modo ab humana plectuntur lege subacti. namque isti, quos nunc celebri Felicis in aula torqueri clamare rapi per capta uidemus corpora, corporibus uincti retinentur in ipsis, in quae se trusere ipsi, poenamque uolentes humanam inuenere suam. nunc ergo reorum personae exululant poenis, qui numine falso di fuerant, et qui mentito numine uiuos ante dei cultum sibi nil caeleste uidentes dediderant homines, hi nunc, ubi lumine Christi uera fides patuit, non possunt ferre sepultos. sed magis ut pateat quia nunc hi, qui cruciantur daemones ante fores aut ante sepulchra piorum, idem sint illi, quibus olim serua litabat gens hominum et sacros demens libabat honores, ipsa docet uocum species; nam saepius illa uoce gemunt, solitum ut noscas clamore furorem. sic plerumque uelut resoluto laxius ore dente fremunt, spumant labris horrentque capillis,
utque manu prensante comam excutiuntur in altum et pede pendentes stant crinibus; interea illic sacrorum memores ueterum, quibus exta solebant lambere caesarum pecudum aut libamine pasci lasciuosque choros hederatis ducere pompis, nunc etiam sua testantes sacra illa fuisse, in quibus insanos dabat ebria turba tumultus, euhoe, Bacchi sonum, fractis imitantur anheli uocibus et lento iactant sua colla rotatu. sed quia non poterat mortalis (et) unius aetas sufficere, ut longo contagia tempore tracta dilueret paucis quos corpore uiueret annis confessor Felix et presbyter, ore magister, elogio martyr, merito officioque sacerdos, omnipotens dominus finitum corporis aeuum Felici potiore uia persistere fecit, continuans medicos operosi martyris actus, uirtutes ut eas idem celebraret humatus, quas in carne manens Christi uirtute gerebat, atque ita susceptae nec mortuus aforet urbi corpore, cum tantum positi sanator adesset spiritus et desideriis latitaret amantum ad tempus cari facies subtracta patroni, prompta sed aegrorum semper medicina saluti adforet. inde perennis honos et gloria sanctum Felicem meritis sine fine uirentibus ambit; et licet a ueteri tumulis absconditus aeuo, qua mortalis erat, lateat telluris operto, uiua tamen uegetante deo membrisque superstes gratia diuinum spirantia martyris ossa clarificat populis merito uiuente sepulti,
et magni solium breue confessoris adorat iugiter e uariis conferta frequentia terris. sed deus ut cunctorum hominum sator, omnibus istam de sanctis indulsit opem procedere terris, ut iam de tumulis agerent pia dona beati martyres et uiuos possent curare sepulti. nec satis hoc donum domino fuit, ut sua tantum nomine siue opibus loca martyres inlustrarent; ex isdem tumulis etiam monumenta piorum multiplicans multis tribuit miserator eosdem gentibus. et referam uarias ab origine causas, ex quibus haec orta est uariis benedictio terris. nam quia non totum pariter diffusa per orbem prima fides ierat, multis regionibus orbis martyres afuerant, et ob hoc, puto, munere magno id placitum Christo nunc inspirante potentes, ut Constantino primum sub Caesare factum est, nunc famulis retegente suis, ut sede priori martyras accitos transferrent in noua terrae hospitia; ut sancto non olim antistite factum nouimus Ambrosio, qui fultus munere tali, postquam ignoratos prius et tunc indice Christo detectos sibimet mutata transtulit aula, reginam prompta confudit luce furentem. nam Constantinus proprii cum conderet urbem. nominis et primus Romano in nomine regum christicolam gereret, diuinum mente recepit consilium, ut quoniam Romanae moenibus urbis aemula magnificis strueret tunc moenia coeptis, his quoque Romuleam sequeretur dotibus urbem,
ut sua apostolicis muniret moenia laetus corporibus. tunc Andream deuexit Achiuis Timotheumque Asia; geminis ita turribus extat Constantinopolis, magnae caput aemula Romae, uerius hoc similis Romanis culmine muris, quod Petrum Paulumque pari deus ambitione conpensauit ei, meruit quae sumere Pauli discipulum cum fratre Petri. iam quanta per istam sanctorum per longa uiam diuortia terrae creuerit utilitas ad nostrae munia uitae, ipsa docent hodieque loca, in quibus illa beati rheda capax oneris posita statione resedit omnibus in spatiis, quacumque aut mansio sanctis corporibus requiesque fuit uectantibus illos sacratos cineres, miris clamantia signis. nam diuina manus medica uirtute per omnes est illic operosa uias, qua corpora sancta inpressere sacro uestigia uiua meatu. inde igitur suadente fide data copia fidis tunc comitum studiis, quaedam ut sibi pignora uellent ossibus e sanctis merito decerpere fructu, ut quasi mercedem officii pretiumque laboris praesidia ad priuata domum sibi quisque referrent. ex illo sacri cineres quasi semina uitae diuersis sunt sparsa locis, quaque osse minuto de modica sacri stipe corporis exiguus ros decidit in gentes, illic pia gratia fontes et fluuios uitae generauit gutta fauillae. inde in nos etiam stillauit copia Christi diues et in minimis; nam hoc quoque sumpsimus istic,
carnis apostolicae sacra pignora puluere paruo, quae sanctus nostri dominusque paterque cubilis et custos animae nostrae et tutela salutis Felix uicina sibi comminus aede recepit, quae reliquis eius aetate recentior aulis exiguos cineres et magnos seruat honores seruaturque magis custodibus ipsa patronis; absit enim, ut seruari umquam uideantur egere qui seruare solent tamen et curare suorum commoda alumnorum patrio dignantur amore atque dicatorum sibi tutamenta locorum diligere; hoc sanctis studium pietatis inesse spiritibus miranda fide documenta dederunt.. unde recens etiam paucis opus eloquar orsis; dignum etenim sancti Felicis munera in ipso natali eiusdem gratantibus edere uerbis. non peregrina locis neque tempore prisca profabor; finibus in nostris et in ista sede patratum nuper opus referam, quod forte renoscere nobis promptum erit, in medio quoniam res lumine gesta est. credo ex hoc numero uestrum prope nullus in isto sit nouus auditu, quia per longinqua remotis fama uolans ierit. certe adfueritis in ista urbe aliqui per idem tempus, quo contigit, ut fur inlicitis animo stimulis agitatus auaras mitteret in sacra dona manus et ab omnibus unam inprobus et demens uenerandae insignibus aulae eligeret praedae speciem crucis, inscius illam indicio sibi, non spolio fore, quam uelut hamum piscis edax hausit capta capiendus ab esca.
quis, rogo, latronem tam grandi spiritus auso inpulit armauit caecauit praecipitauit, ut nec ad excubias uigilum nec ad ipsa, quod est plus, quae cineres reuerenda tegunt altaria sacros pulueris et sancti uirtutem halantia fragrant, corde repercusso fugeret neque numine tantum, sed specie simul et pretio praestantia ferret? multa etenim suberant alia, ut nouistis, in ipso ornamenta loco quae sumeret, ut crucis auro parceret; intus enim latitabant mystica uasa sumendis mandata sacris. sed praeter et aulae ipsius in spatio uariis insignia formis munera erant de more sita haec, quae cernitis illic omni prompta die uel circumfixa per omnes ordine dimenso quasi candelabra columnas, depictas exstante gerunt quae cuspide ceras, lumina ut inclusis reddantur odora papyris. at medio in spatio fixi laquearibus altis pendebant per aena caui retinacula lychni, qui specie arborea lentis quasi uitea uirgis bracchia iactantes summoque cacumine rami uitreolos gestant tamquam sua poma caliclos et quasi uernantes accenso lumine florent densaque multicomis imitantur sidera flammis distinguntque graues numerosa luce tenebras et tenerum igniculis florentibus aethera pingunt, dumque tremunt liquidos crines crebrumque coruscant, adsiduis facibus sparsa caligine noctis ambiguam faciem miscent lucem inter et umbras
et dubium trepidis conspectibus a £ ra turbant. ergo iste haec licet in patulo sibi prompta uideret tutius et furanda sibi, quoniam minus esset criminis et pretii suspensam altaris ab ora longius argentoque leuem amandare lucernam, sed miser ambitiosus et ipsa in fraude superbus tamquam uile nefas argentea sumere furto spreuit et audacem porrexit in aurea dextram, quae simul e uariis scite distincta lapillis uiderat, et magnis inflarat pectora uotis, ut pariter gemmis gauderet diues et auro. sed tantum sceleris magni cumulatus iniquo pondere peccato mansit grauis et lenis aere; sacrilegum sua poena manet, sua praeda latronem deseruit. spolio furti, non crimine nudus uiuit inops fructu, sed uulnere fraudis abundans. quamquam illum non hoc magno sine numine Christi consilioque putem permissum crimen adisse, ut, quia uel quicquam de sacris tollere rebus mente recepisset, sineretur ad illa uenire, in quibus admissi inpietas insignior esset. ante dies paucos idem confugerat illuc militiam simulans fugere et susceptus amice hospes ab aedituis sacram curantibus aulam. toto paene latens ubi mense cubilia somnos tempora custodum simul explorauerat et cum cepisset placitas meditati criminis horas, nocte nefas tacita arripuit nulloque labore nec strepitu foribus clausis inclusus ut unus seruantum, quibus hospes erat, primos ubi somnos non uigiles uigiles coepere silentibus umbris
carpere et oppressis obliuia ducere curis, ille locum sumens sceleri, qua nouerat usu adpositam lychnis per noctem ex more parandis machinulam gradibus scalas praebere paratis et male securo sibi iam custode relictam, qua crucis instar erat, quod et est modo, perpete uirga directum geminos transuerso limite gestans cantharulos, unum de calce catenula pendens sustinet. in tribus his scyphulis inserta relucent lumina, cum fert festa dies; tunc uero sine usu luminis ad speciem tantum suspensa manebat. sed paulo crucis ante decus de limite eodem continuum scyphus est argenteus aptus ad usum. hunc inportuno sibi lumine praedo micantem protinus extinguit; namque id quoque nouerat idem saepe solere mori, cum stuppa perarida longam conderet in noctem consumpto lumen oliuo, nec miraturum uigilem, si forte tenebras cerneret obducto subducere culmina lychno, more putaturus noctem, non crimine factam. non igitur quasi fur, quod erat latro, sed quasi custos aufert inlicitam securus praedo rapinam, nec fugit inpauidusque manet. tegit una latentem cellula de multis, quae per latera undique magnis adpositae tectis praebent secreta sepultis hospitia. harum una fur abditur; atque ubi mane claustra patere uidet, reserata prosilit aula et latebram linquens portat scelus; ire parabat
Romuleam, ut post iam captus narrabat, ad urbem, illic infandae acturus commercia fraudis. interea ignaris nostris nox illa diesque totus obit; sero solitum iam uespere munus curantes posuere gradus; ut scandere coepit facturus lychnum, nihil inuenit; orba manebat uirga crucis solitae pulchro spoliata monili. pallescunt miseri neque damnum criminis audent prodere, noscentes etiam sibi iure reatum conpetere. abscedunt trepidi fugiuntque latronem sectantes profugum. nusquam uestigia lapsi ulla legunt. omnes adeunt diuersa uiarum scrutanturque sitos diuerso litore portus. effluxere dies frustra quaerentibus octo siue decem et cunctis uacua iam indage reuersis; unus quaerentum puer inritus ipse laboris in cassum fusi longa regione redibat, et prope iam Nolam ueniens subsistit in ipso aggere et ingenti gemitu fletuque profuso Felicem clamans praesumit corde fideli non remeare domum nisi cum cruce; moxque peractum promptus iter relegit. fit et ilicet obuius illi quidam homo, qui furem non furem sed quasi ciuem norat. eum noster primus rogat unde uiator adforet; ille refert. rursus de fure rogatur, si uidisset eum; respondit at ille propinquis inde locis agere, et regio illa (indicta) prope ipsos, dum loquerentur, erat monti coniuncta Veseuo, quintus ab urbe lapis Nola. sed uesperis ortus consilium differt. placet ut lux crastina rursus
iungat utrumque sibi. fit mane, reuertitur index; perducit nostros, capitur fur, praeda refertur. forte sacrata dies inluxerat illa beati natalem Prisci referens, quem et Nola celebrat quamuis ille alia Nucerinus episcopus urbe sederit. ecce ipsam sancti Felicis in aulam, quam tunc sollemni populus stipauit honore, post sacra iam soluente pios antistite coetus tempore prouiso diuinitus egredientis plebis in occursum subito introducitur ille furaces post terga manus nodata reuinctus. laetitia populus, formidine praedo repletur, utque nouum ad monstrum tota concurritur urbe. turba furens odiis popularibus ibat in illum, laetitia incertos miscebat et ira tumultus. pertimui, fateor, ne forte diabolus illa qua solet inuidia uiolaret sanguine pompam et peiore prius curaret uulnere uulnus. eripitur populo cellaque includitur ipsa, quod sic forte reo capto tunc accidit, in qua delituit rapta cruce; qua post ipse reperta clauditur, ut uiuat. tunc ergo ut mente recepta ipse suum facinus reus atque obstacula coepit mirandis narrare modis, fassusque per illos octo decemue dies, quibus ire parauerat urbem Romuleam, inplicitis ita se pedibus retroactum, semper ut ire parans, semper retrahente rediret nescio quo rursusque illam remearet ad oram Yeseui, qua iussus erat quasi carcere claudi angelica nectente manu; tamen ille putabat arbitrii miser esse sui, quod corpore liber
esse uidebatur, quem non extante catena fortior arcanis retinebat dextera uinclis. ultor eum digno Felix errore ligabat et tali amentem uertigine circum agitabat, semper ut abscedens nusquam discederet et cum prosiliente gradu coepisset abire, rediret. mira fides! ibat stando, remanebat eundo, nescius hoc ipso, pro quo fugitare parabat, ne fugeret fieri et secum sua uincla manere inruptamque sibi proprium scelus esse catenam. namque sinu clausae mandauerat insita praedae pondera, et hinc auidus quasi captus mente latebram quaerens, luce tamen campis errabat apertis seque latere putans extabat in aequore claro. conscia sic mentem inpietas caecauerat, ut nec effugeret fugiens nec celaretur aberrans. sensibus aduersis metus hinc, stupor inde nocentem miscuerant animam; uitabat strata uiarum, secretos metuebat iners accedere saltus, ipsa etiam in siluis sibi forte silentia tantum clamatura nefas metuens aut tristia formis occursura putans ultricum monstra ferarum. inde miser celebri seductus ab aggere iuxta demus in quodam spatiabatur sibi rure securum ignaris simulans, sed corde timorem ut facinus sub ueste premens; nam uestis in altum succinctae sinibus clausum mandauerat aurum. nam neque uel tacitae furtum committere terrae
ausus erat specubusue cauis de more latronum, indicium metuens, credendae fraudis auarus. inde suae tantum tunicae sua furta nefandus crediderat, qua restrictum nodarat amictum suspendens fluidam nudato poplite uestem. hanc sibi praedo penum sceleris tunc semet in ipso struxerat, et digne tali est formidine uinctus, crederet ut nullis miseri consortia furti, ut sceleris tanti contagia solus haberet et sinus illius fieret custodia furti, cuius sacrilegam fuerat manus ausa rapinam, ipse suum sibi ferret onus solumque grauaret pollueretque suae letalis sarcina praedae, ut nihil ex illo uacuum inpietate maneret, qui spolium sceleris sacris ex aedibus actum includens habitu cincto constringeret ipsum atque suis signum praetenderet ipse catenis. namque breui captus mutauit cingula uinclis, utque aurum sinibus discincta ueste solutis decidit, ex ipsa fuerat qua cinctus habena uinctus eas quas in sacra dona tetenderat audax praedo manus, proprii captus nodamine lori, retulit et praedae uacuas et reste repletas. uerum si penitus totam spectare uelimus ordinis exacti seriem magis ac magis omni in specie, uel qua latuit scelus atque reclusum claruit, admiranda dei cernemus operta Felicem gessisse manu. iam plurima retro diximus, ut fugiens non fugerit utque redactis passibus emensos sua per uestigia cursus
in cassum totiens uoluente relegerit orso longinquis exclusus et ad uicina recussus. nunc aliud Felicis opus, quod dextera Christi edidit, ut meritum cari monstraret alumni, commemorabo, pari specimen mirabile signo, quod reus ipse tremens confesso prodidit auso. ante tamen, quia res ita postulat, ipsius instar enarrabo crucis, qualem et pictura biformem fingere consueuit, baculo uel stante bicornem uel per quinque tribus dispensam cornua uirgis. forma crucis gemina specie conponitur: et nunc antemnae speciem naualis imagine mali sine notam Graecis solitam signare trecentos explicat existens, cum stipite figitur uno, quaque cacumen habet, transuerso necte iugatur; nunc eadem crux dissimili conpacta paratu eloquitur dominum tamquam monogrammate Christum. nam nota, qua bis quinque notat numerante Latino calculus, haec Graecis chi scribitur, et mediat rho, cuius apex et sigma tenet, quod rursus ad ipsam curuatum uirgam facit o uelut orbe peracto. nam rigor obstipus facit, quod in Hellade iota est. tau inde breui stilus ipse retro a(que) cacumine ductus efficit, atque ita sex, quibus omni nomine nomen celsius exprimitur, coeunt elementa sub uno indice, et una tribus formatur littera uirgis.
sex itaque una notas simul exprimit, ut tribus una significet uirgis dominum simul esse ter unum, et deus in Christo est, quem sumpto corpore nasci pro nobis uoluit trinae concordia mentis. idque sacramenti est, geminae quod in utraque uirgae ut diducta pari fastigia fine supinant, infra autem distante situ parili pede constant adfixaeque sibi media conpage cohaerent et paribus spectant discreta cacumina summis. has inter medio coeuntibus insita puncto uirga quasi sceptrum regale superbius extat, significans regnare deum super omnia Christum, qui cruce dispensa per quattuor extima ligni quattuor adtingit dimensum partibus orbem, ut trahat ad uitam populos ex omnibus oris. et quia morte crucis cunctis deus omnia Christus extat in exortum uitae finemque malorum, alpha crucem circumstat et CD, tribus utraque uirgis littera diuersam trina ratione figuram perficiens, quia perfectum est mens una, triplex uis. alpha itidem mihi Christus et o, qui summa supremis finibus excelsi pariter conplexus et imi uictor et inferna et pariter caelestia cepit effractisque abysis caelos penetrauit apertos, uictricem referens superata morte salutem. utque illum patriae iunxit uictoria dextrae, corporeum statuit caelesti in sede tropaeum uexillumque crucis super omnia sidera fixit.
illa igitur species, quam fur agitatus auaris in cassum furiis pendente refixerat unco pollutaque manu sancta amandauerat aula, hoc opere est perfecta, modis ut consita miris aeternae crucis effigiem designet utramque, ut modo, si libeat spectari comminus ipsam, prompta fides oculis; nam reddita fulget in ipso quo fuerat prius apta loco et uelamine clausi altaris faciem signo pietatis adornat. ergo eadem species formam crucis exerit illam, quae trutinam aequato libratam stamine signat subrectoque iugum concors temone figurat, siue superciliis a fronte iugantia uultum lumina transuersis imitatur cornibus arbor ardua, qua dominus mundo trepidante pependit innocuum fundens pro peccatore cruorem. huic autem, solido quam pondere regula duplex iungit, in extrema producti calce metalli parua corona subest uariis circumdata gemmis. hac quoque crux domini tamquam diademate cincta emicat aeterna uitalis imagine ligni. hanc fur ille sui toto de corpore furti intactam ferro, quo cetera fregerat, unam liquit, et ut capto tunc discinctoque refusis uestibus elapsae ceciderunt fragmina praedae, uisa rei species tunc inuentoribus ipsis ancipiti motu confudit pectora. gaudent inuentis, sed fracta dolent; cum quaerere causam incipiunt, cautum simul audacemque latronem mirantes, caecum fractis cautumque relictis, tunc ille adtonitis crimen numenque fatetur;
mente etenim totum conciderat, hoc tamen unum numine seruarat, quo crux inclusa uetabat quamlibet audacem segni uirtute latronem. ipse fatebatur mentis scelus atque crucis uim contestans, quotiensque manus armasset in illam in cruce consertam socia conpage coronam, ceu fractas totiens ictu cecidisse recusso brachiaque aegra sibi neruis stupuisse solutis. hic libet in miserum paucis insurgere furem: infelix, quae tanta tuam dementia mentem uerterat, ut tanto reprehensus lumine ueri non festinares omnem praeuertere cursu indagem reuolans, ut furtum sponte referres? tantane uis animum tenebris oppressit auarum, auderes illam ut gremio tibi condere partem, quam totiens arcente deo uiolare timebas? dic mihi, qua pauor ille tuus fugiebat et unde rursus, ut intrepidum praeceps audacia sensum tam male durabat, pauidus contemptor et idem eiusdem sceleris speciem diuersus abibas perfidiaeque fidem diuiso pectore miscens? uirtutem crucis et signum inuiolabile Christi credebas metuendo idem contingere ferro et quod noscebas metuens portando negabas? sed tamen inpietas tua nec tibi profuit, et nos, stultitiam confesse tuam diuinaque signa, fecisti magno crucis exultare triumpho. ergo relinquamus captum iam incessere furem, cui satis ad poenam est spoliatae fraudis egestas. nunc ad te, ueneranda dei crux, uerto loquellas
gratantesque tua concludam laude profatus: o crux magna dei pietas, crux gloria caeli, crux aeterna salus hominum, crux terror iniquis et uirtus iustis lumenque fidelibus. o crux, quae terris in carne deum seruire saluti inque deo caelis hominem regnare dedisti; per te lux patuit ueri, nox inpia fugit. tu destruxisti credentibus eruta fana gentibus, humanae concors tu fibula pacis concilians hominem medii per foedera Christi. facta hominis gradus es, quo possit in aethera ferri. esto columna piis tu semper et anchora nobis, ut bene nostra domus maneat, bene classis agatur in cruce nixa, fide et de cruce nancta coronam.
XX.
Saepe boni domini caris famulantur alumnis mente pia, patrio subiecta tuentur amore mancipia hisque fauent cura propiore fouendis, quos magis indiguos opis et uirtute carentes affectu rimante uident. et si quis eorum, moris ut humani sollemnis postulat usus, uotum aliquod celebrare uelit neque possit egenis id patrare opibus, studio curatur erili seruus inops, cui diues opum, qua pauper egebat, contulerit dominus cumulandae inpendia mensae. haec mihi condicio est data sub Felice patrono; nulla mihi ex me sint, ut sint mihi cuncta per illum;
namque ad natalem nunc ipsius, ut quidem et ante praeteritis quibus ista dies mihi floruit annis, non erat unde epulum uotis sollemne pararem, instabatque dies, nec adhuc mihi prompta facultas ex aliquo suberat; subito ecce patronus abundans unde dapem largam struerem geminos dedit una cum iunice sues, quorum de carne cibatis pauperibus nos materiam ex animalibus isdem sumpsimus, egregiis quonikm miracula signis per pecudes ipsas nuper deus edidit, alta destimulans ratione homines adtendere Christo nec desiderium carnis praeferre fidei; namque ad auaritiae nostrae lacrimabile probrum per pecora humanae rationis egentia summum signa dedisse deum, series recitanda docebit. non adficta canam, licet arte poematis utar. historica narrabo fide sine fraude poetae; absit enim famulo Christi mentita profari. gentibus hae placeant ut falsa colentibus artes; at nobis ars una fides et musica Christus, qui docuit miram sibimet concurrere pacem disparis harmoniae quondam, quam corpus in unum contulit adsumens hominem, qui miscuit almum infusa uirtute deum, ut duo conderet in se distantesque procul naturas redderet unum; ut deus esset homo, deus est homo factus ab ipso qui deus est genitore deo, cui gratia non est, sed natura, quod est summi patris unicus heres, solus habens proprium, quod munere praestat habere his, quibus alma fides dederit diuina mereri.
ille igitur uere nobis est musicus auctor,
ille Danid uerus, citharam qui corporis huius restituit putri dudum conpage iacentem, et tacitam ruptis antiquo crimine chordis adsumendo suum dominus reparauit in usum, consertisque deo mortalibus omnia rerum in speciem primae fecit reuirescere formae, ut noua cuncta forent, cunctis abeunte ueterno. hanc renouaturus citharam deus ipse magister, ipse sui positam suspendit in arbore ligni et cruce peccatum carnis perimente nouauit. atque ita mortalem numeris caelestibus aptam conposuit citharam uariis ex gentibus unam, omnigenas populos conpingens corpus in unum. inde lacessitis fidibus de pectine uerbi uox euangelicae testudinis omnia conplet laude dei; toto Christi chelys aurea mundo personat innumeris uno modulamine linguis, respondentque deo paribus noua carmina neruis. sed referam ad mea coepta pedem; nam tempus et hora est promissas offerre dapes, adponere uobis prandia sollicitas caste sumenda per aures. non ueteri repetam quae sum dicturus ab aeuo; ante dies paucos istic spectata profabor. uenerat huc quidam placitum sibi soluere uotum urbis Abellinae de finibus aduena nostris sedibus. hic porcum studio curante paratum' dilatumque diu, ut simul annis atque. sagina cresceret, huc illinc perduxerat; atque ubi uenit, pingue pecus uoti iugulat de more uouentum. fama suis magni per egentum accenderat acrem
ora famem et cuncti magnae spe partis hiantem tendebant ad opima senes conuiuia faucem.' interea largitor inops non partibus aequis diuidit incisas carnes, medium suis aufert sinciput et tantum secti coquit intima uentris solaque pauperibus caesi uitalia porci diuidit ac totum sibi corpus habere relinquit, et uotum conplesse putat laetusque redire incipit, ausus eas iumento inponere secum reliquias, et in his placiti se pignora uoti sancta referre domum male credulus, in quibus idem damnum animae nodumque uiae portabat auarus. denique mox nec mille uiam permissus abire passibus elucente die simul aggere plano, non tenebris pauitante nec offendente salebris, lapsus equo et quasi fixus humi se tollere rursus ad consistendum reparato robore surgens non potuit coepitque pedes clamare ligatos idque probare iacens plantis quasi conpede iunctis. hic aliud mirum casu sociatur in ipso; nam dum illum tanta cum debilitate iacentem maesta propinquorum circumstat turba suorum, iumentum, cui sola oneri porcina manebat, ascensore sui 'uacuum et ductore relictum sponte sua sese nullo flectente refrenans, tamquam offendiculi causam cognosceret ultro aut aliquem prohibere uiam, qua coeperat ire, uidisset, sic fugit, iter cursumque retorsit, et properante gradu recucurrit ad hospita tecta omnibus anteuolans, quos lapsi attenta tenebat cura uiri, qua paulatim quasi corpore fracto
nitentem et genibus rigidis prodire negantem caecaque uincla pedum pariter meritumque ruinae illius et poenae lacrimosa uoce fatentem luce palam, manibus graue subuectentibus aegri corpus, fida cohors sanctas referebat in aulas, orantem medici Felicis ad ipsa reduci limina, mox illic certum reperire medellam. illum homines interque manus interque cateruas in sacra uectetum mirantibus atria turbis dispositi trino per longa sedilia coetu obstipuere senes, inopum miserabile uulgus et socio canae residentes agmine matres. praeterea multi, sua quos deuotio sanctis aedibus attulerat diuersis eminus oris, uiderunt insigne pium, cum tempore eodem, immo die, tam mira foret mutatio rerum. idem homo, qui paulo ante suo digressus ab isdem liminibus gressu, nunc ipse redux alienis infertur pedibus, subuecto corpore pendens. parte alia stratus nullo seruante sequentum hospitis ante fores etiam nunc carne suilla stabat onustus equus, neque quisquam notior illi adstiterat, cui cura foret releuare grauatum fasce suo et notis reducem subducere tectis. ille tamen uelut humana ratione repletus quaerentique suos et protinus opperienti adstiterat similis, certo uestigia seruans fixa loco, simul aure micans et naribus efflans adsuetorum hominum notos quaerebat odores. mirum erat hospitibus, quaenam fuga, qui status ille
esset equi, notumque animal faciebat amicis ambiguum noua forma rei, neque quisquam erat index accidui, cunctis illum stipantibus intus, qui fuerat manibus sanctam portatus in aulam martyris, aeger ubi sancto pro limine fusus, corpore proiecto et complexis postibus haerens, oscula figebat supplex fletuque lauabat seque recognoscens proprii caput esse doloris, tales sese ipsum dabat accusando querellas: o mihi, qui talem merui desumere poenam hac in sede miser, qua, si miser adueniat quis, efficitur felix! sed iustum parque maligno me fateor merito exitium cepisse patique, ut reus ipsa inter modo limina puniar ardens exurente pedes simul et stringente dolore, in quibus, heu demens! oblati munera uoti fraude fidem uiolans conuerti in damna salutis. est tamen, est aliquid, fateor, quod dicere possim iam mihi mutari grata uice tristia laetis atque ipsas animo iam prosperiora tuenti infractis coepisse malis dulcescere poenas, ex quibus haec nunc ipsa mihi bene gratia uenit, qua factum est mihi nunc, ut tam cito tangere rursus limina Felicis misero ueneranda liceret. nam mihi si nullus uel si leuis iste fuisset casus, ut adreptum possem pertendere cursum, tunc magis infelix de prosperitate fuissem, mansisset quia culpa nocens neque uulnus adactum intus in ossa animae sensissem carne rebelli. occultasset enim meriti discrimen iniquo
corporis inlaesi uigor et uinxisset inertem mens durata reum, nisi lapsum poena ligasset. ergo potens medice in domini tu nomine Christi Felix, iam satis hoc tibi sit dominoque potenti, quod non ira mihi, pietas sed amica saluti supplicium peperit, deuinctum ut corpore culpa solueret. ecce malum seruum refugamque uoracem iure retraxisti iniectis pro crimine uinclis. debitor infelix teneor constringor aduror, propositus cunctis diuini forma timoris. mentibus haec omnes trepidis adtendite, quae nunc me miserum reliquis documento ferre uidetis. numquid enim hoc errore carent aliqui? sed in uno exemplum fieri placuit, quo sit mea poena et praeiudicium quibus emendatio non est. sed iam parce tuo misero, precor, optime Felix, parce libens, succurre fauens; dolor ultimus urget clamosas iterare preces; festinus adesto, ne mors praeueniat medicum festina morantem. sed scio quod domini manus haec, quae uerberat et quae parcet in ore tuo; mihi tantum tu modo fesso iamque fatiscenti propera laxare catenam, quam tu, sancte, uides, ego sentio; sicut operto clam tacitus uinclo fugitiui membra ligasti, sic inuisibili medicina solue reuersum. talia clamantem, dum postibus haeret in ipsis Felicis sancti lambensque per oscula tergit, adtonitis illum pia turba et cernit et audit coetibus; ipse iacens etiam nunc erigitur spe
increpitatque moras omnes et tarda suorum obsequia. adferri porcum totasque iubet mox pauperibus reddi partes, sibi uiuere tantum concedi petit atque inopum saturamine pasci. certatim socii cito iussa fidelia curant. itur ad hospitium notum, deponitur illic sarcina iumento, carnes in frustra secantur, et diuisa coquit spumantibus ignis aenis. cocta inportantur patulis numerosa catinis. exsaturata fames inopum gratantia reddit uerba deo et ueniam petit ut placata datori. nec mora, confestim uoti ratione soluta debitor ille intus meritae conpage catenae soluitur et pedibus domino miserante refectis tamquam liber equus uel ruptis cassibus ales euolat et cerui salientis imagine currit. mira fides oculis obtenditur. omnia gaudent tam facili pietate dei tantumque ualenti Felicis merito, ut coram adsit Christus in illo, pro meritis hominum moderans in utroque potenter, ut resipiscenti medicus sit et ultor iniquo. cernite enim, quantae fuit illa iniuria fraudis, qua miser ille prius diuiserat inter egentes seque suem atque istic, ubi totum reddere uotum debuerat, solum caput intestinaque porci carpserat et reliquam toto sibi corpore partem fecerat inprudens atque inprobus, et tamen ipsa, qua miser extiterat, factus mox fraude beatus commutante deo pietatis uerbere culpam. talis enim censura dei est, sic temperat alti pondera iudicii deus arbiter et pater et rex,
omnibus ut placidam moderato examine libret iustitiam, et leuior mixta bonitate potestas ante reos moneat stimulo quam fulmine perdat, ut si profuerit praemissi uerberis ictus, salua salus homini redeat commissa pigenti. at si quis sacri monitus terrore flagelli noluerit sentire plagam, incuratus abibit seruatusque neci perfectam sentiet iram. ille igitur miser ante, dehinc mox ipse beatus tali sanatus carnemque animamque medella. sed quia cognouit causam agnoscensque iacenter paenituit, meritum curae sibi semet in ipso repperit inque breui est expertus utrumque, quod omnes iusta lege manet diuinae pacis et irae ius et opus, maneat uindex ut iure superbos poena reos, pietas seruet miserata fatentes. ergo relaxatis alacer uestigia uinclis idem ex incolumi cito debilis et cito liber ex modo captiuo laeta cum uoce redibat, insultans uelut ille olim, quem matris ab aluo claudentem in uerbo domini Petrus atque Iohannes iusserunt ualidis in saltum exsurgere plantis. dignus et hic pauper speciosae limine portae, quem deus ipse, Petri deus et Felicis, eadem nunc uerbi uirtute sui sanauit apud nos de casu claudum modo, qua sanauerat olim
ex utero claudum, qua nunc ope laetus abibat; quique preces maestas in uulnere fuderat intus, ecce foris sano reddebat corpore grates: quidnam ego Felici possim redhibere patrono? quas illi referam tanto pro munere digne tam cito de tanto sanatus uulnere grates?. non pretium statui medico aut fastidia lecti tristia sustinui, neque per scalpella uel ignes aut male mordaces uario de gramine sucos, saeuior et morbis et uulneribus medicina in corpus grassata meum est, uelut accidit illis, quos humana manus suspecta uisitat arte. semper et incerto trepidos solamine palpat. en ego per breue nunc spatium perlatus ad ipsum Felicis sancti solium et proiectus in ipso limine tam gelido quam duro in marmore fractus atque dolens iacui, et solus mihi sermo precandi, sola fides medicina fuit; nullum adfore uidi et sensi medicum. quisnam hic medicus nisi Christus ipse uel a Christo Felix de nomine Christi et uirtute potens? neutrum illo in tempore sensi, et tamen ipse fuit praesens in utroque, uel ut me peccantem argueret cito sanaretque dolentem. par modus in specie uaria mihi castigantis parcentisque fuit domini. sanator et ultor luminibus latuit, poena atque medella refulsit.
nunc ego iam pleno perfectis ordine notis ibo domum gaudens medico tutusque patrono aeternum Felice mihi; non iam ulla uerebor occursura mihi uelut ante pericla uiarum; namque periclum aberit, quia causa soluta pericli est.
non resoluta fides me uinxerat, et modo soluit rite soluta fides; tamen alliget, oro, tuus me semper amor, Felix. istam mihi necte catenam, qua tibi me numquam nec mors nec uita resoluat. uerum omnes, quicumque meos uidere dolores inque tuo merito magnis insignibus altam conspexere manum Christi, cognoscere debent, quantum illis mea poena boni prouiderit, ut iam praecaueant de terrenis sibi parcere rebus et, lucra dum captant, adquirere damna salutis. nam si de uili pecudis mihi carne alimentum pauperibus fraudasse malo fuit, ecquid in illis, qui male diuitias uano amplectuntur amore defossisque suo pariter cum corde metallis incubitant atque haec latitare superflua produnt, quae proprio longe secreta tuentur ab usu? quid facient? quidnam pro se tibi, Christe, loquentur, tantorum qui partem inopum inuasere nec ullam apposuere sibi de re superante salutem? unus abit missus. nunc mensae grata secundae fercula ponemus; sed quamuis rursus eandem diuerso carnem conditam iure feremus. namque aliud uobis iterum, quod de sue mirum lusit opus Felix, mira nouitate retexam.
tempore res prior est; sed nostris ante libellis praeterita, in praesens tempus seruata canetur. nec refert, quod opus quo sit sub tempore gestum, unus erit quoniam uariis operator in annis, qui diuersa facit sanctorum in laude suorum omnibus in terris rerum miracula Christus. agricolae quidam de nostris longius oris Apula trans urbem Beneuentum rura colentes
de grege setigero multis a fetibus unum lactea adhuc tenero pulsantem sumina rostro excerpsere sibi et curatum tempore multo pauerunt in nota suem, et coepere paratum ducere sacratam sancti Felicis ad aulam, corpore de magno ut multos mactatus egenos pasceret et saturo gauderet paupere martyr. sed grauis aruina porcus superante pedum uim non potuit se ferre diu primoque uiarum limine succubuit sibimet neque deinde moueri uoce manu stimulis potuit. liquere iacentem hospitibusque suis commendauere relictum maerentes domini. mens anxia nutat in anceps; nam uoti reuocare uiam pia pectora nolunt; rursum Felicis ueneratum limina longe, ire pudet uacuos deuoti muneris. ergo ambiguis talis sententia mentibus haesit, ut totidem lectos eadem de gente minores 'ad sua uota legant, quot erat prouectus in annos ille, sua pressus qui mole manebat iners sus, quod deuota fides obstricti debita uoti maturare parans tali ratione putauit, pluribus ut modicis unum pensaret opimum.
ergo sacrum huc uenere locum uotisque patratis hospitium rediere suum non comminus istinc. nam tum forte domos, quae circa martyris aulam, inplerat solitis denseta frequentia turbis. propterea procul hinc secreto in rure remotam contenti subiere casam, qua mane parabant
ad reditum proferre pedem, cum prima ruberet parturiens aurora diem. tuguri fore aperta hospes homo egreditur tecto notumque suem uir conspicit ante fores mirando adstare paratu. tamquam se missum domino loqueretur adesse atque salutanti similis uestigia lambit gaudentis domini et gestu subgrunnit alumno blandus et olfaciens motando dat oscula rostro seque quasi uotum debere agnoscat erile, ingerit et tardos inuitat gutture cultros. quo duce, quaeso, uias ignotis finibus egit quosue pedes, tam longe ut posset currere, sumpsit, qui breuibus spatiis in primo fine uiarum defecit fluidae depressus mole saginae? certe nulla manus tantum pecus aggere longo nec sinus aduexit nec mens sua tam spatiosam ignota regione uiam penetrare subegit, quando homines etiam et mentis ratione uigentes perque ignota regi faciles interprete lingua, si tamen hi careant duce, quo uia luceat illis, caecus in externis regionibus inplicat error. quisnam igitur direxit iter suis? unde uoluntas, qua dominos sequeretur, ei uel sensus, ut esset conscius ad uotum se longa aetate paratum?
unde haec cura fuit pecori, quae rara fideles excitat, ut, tamquam proprio culpabilis actu pigra remansisset, sancto sus icta timore contractam remanendo sibi ueniendo piare curaret culpam et uitium pensaret inertis
desidiae, quamuis sero comitata profectos obsequio dominos? patet admirabile monstrum caelesti dicione datum tanto suis auso, solus ut iret iter longum, tantoque fuisse ingenio porcum, ignotis ut tramite recto dirigeret spatiis. quid et hoc quam grande, quod illum Transbeneuentanis huc finibus aduenientem, publica seu medii se strata per aggeris audax miserit, occursus nusquam cepere frequentes, siue per occultos egit uestigia saltus, nulla manus ferro, fera uel fuit obuia morsu. quae solum duxit manus aut protexit euntem? nempe oculos aliqua celatus nube fefellit aere uel raptus uento mage quam pede uenit et subita hospitium domini delapsus ab aura constitit ignoto pro limine quadrupes hospes. dicam aliud prope uicini mirabile signi.
nam genere abiunctam, pecus armentale, iuuencam quidam homines aeque longinqua huc sede profecti secretam primo lactantis ab ubere matris nutrierant nostris uotiuo munere pactam pauperibus, magna quos istic plebe coactos larga ope multorum Felicis gratia pascit.' ergo ubi iam membris uitula exultabat adultis, facta per excretum iam corpus idonea uoto, promouere domo; sed, qui mos esse uidetur persoluenda piis longe sua uota ferentum martyribus plaustro subiungere, quo ueherentur,
adgressi hanc uoluere iugo subiungere, quamuis insuetam, tamen ut mitem iam mente subacta usibus humanis, quibus illam e congrege coetu sustulerant domini paruam et tectisque cibisque miscuerant; hinc ut domita feritate putantes sub iuga se facilem docili ceruice daturam, sollicitant palpante manu et conantur in artum ducere; at illa sibi solitos adludere tactus credula consentit primum sequiturque uocantes. uerum ubi iam propiata iugo conspexit habenas ceruicique suae persensit lora parari, indignata dolis et permutata repente fit fera, nec ceruice iugum nec uincula collo suscipit et uictis manibus lorisque recussis prosilit a coetu retinentum et deuia longe rara petit, fugiens dominos adsuetaque tecta. nec procul ex oculis hominum de more ferino se rapit et caecis fugitiuam saltibus abdit; nam fugiens dominos abeuntes eminus adstans' sic fugit, ut non se patiatur rure relinqui.
denique ubi iunctum gemino boue tendere plaustrum conspicit, humanum sapit et quasi conscia uoto deberi sese, comes incipit esse profectis. nec longe comes est, tardis comes orbibus ire spernit, et excursu uelut insultante gementes praeteruecta rotas lenti moliminis agmen respicit anteuolans nec iam timet ad iuga cogi, inuisoque prius fit amica et praeuia plaustro, donec sacratam uentum Felicis ad aulam. illic sponte gradum sistit seseque uocanti adplicat et tamquam uoti rea gaudet in ipso stare loco, propriam cui debet uictima caedem.
illa rebellis et humanis non subdita uinclis ducitur ad placidam nullo luctamine mortem; intemerata iugis submittens colla securi, pauperibus factura cibos de corpore caeso, laeta suum fundit dominorum in nota cruorem. quorsum istaec? numquid pecudum est, ut apostolus inquit, cura deo? sed qui propter nos omnia fecit, omnia pro nobis operatur in omnibus auctor atque per ignaras pecudes operantia nobis signa facit, brutas per clara insignia mentes sollicitans firmare fidem et confidere uero, ut dominum dociles linguis in uerba solutis non taceant homines, quem signis muta loquuntur.
XXI.
Candida pax grata nobis uice temporis annum post hiemes actas tranquillo lumine ducit signatamque diem sancti Felicis honore securis aperit populis. gaudere serenis mentibus abstersa diri caligine belli suadet ouans Felix, quia pacis et ipse patronus cum patribus Paulo atque Petro et cum fratribus almis martyribus regem regum exorauit amico numine Romani producere tempora regni instantesque Getas ipsis iam faucibus urbis pellere et exitium seu uincula uertere in ipsos, qui minitabantur Romanis ultima regnis. nunc igitur pulsa formidine ut imbribus actis respicere expulsas nubes, praesentia rerum
praeteritis conferre iuuat. quam taetra per istos, qui fluxere dies, elapso nox erat anno, cum furor accensus diuinae motibus irae inmisso Latiis arderet in urbibus hoste! nunc itidem placidi spectate potentia Christi munera; mactatis pariter cum rege profano hostibus Augusti pueri uictoria pacem reddidit, atque annis tener idem fortis in armis praeualuit uirtute dei et mortalia fregit robora sacrilegum Christo superante tyrannum. sed quid ego hinc modo plura loquar, quod non speciale esse mei Felicis opus res publica monstrat? pluribus haec etenim causa est curata patronis, ut Romana salus et publica uita maneret.
hic Petrus, hic Paulus proceres, hic martyres omnes, quos simul innumeros magnae tenet ambitus urbis quosque per innumeras diffuso limite gentes intra Romuleos ueneratur eclesia fines, sollicitas simul inpenso duxere precatu excubias. Felix meus his uelut unus eorum, in precibus pars magna fuit; sed summa petiti muneris ad cunctos, nulli priuate refertur. ergo pedem referam; sat enim mihi pauca locuto, unde nihil proprium meritis Felicis adesset; nec reticere tamen potui, quia portio laudis hinc quoque Felici suberat, quod summa potestas rexque potens regum Christus deus omnibus una adnuerat sanctis, quibus in grege supplice mixtum Felicem parili audiuit pietate benignus. parcam igitur propriis adiungere publica donis munera priuatosque canam Felicis honores,
quaeque suis proprie gerit hic in sedibus, edam. unde igitur faciam texendi carminis orsum? quae bona Felicis referam? quae multa per omnes passim agit, expediam magis, anne domestica dicam munera, quorum ego sum specialis debitor illi?
haec potius repetam, mihi quae conlata meisque sat memini; et quia praeteritis magis illa libellis dicta mihi, quae partim aliis permixtaque nobis praestitit, ex his nunc opibus, quas largiter in nos contulit, hunc animo texam gratante libellum, et contra solitum uario modulamine morem, sicut et ipse mihi uarias parit omnibus annis materias, mutabo modos serieque sub una, non una sub lege dati pede carminis ibo. nam quasi fecundo sancti Felicis in agro emersere noui flores, duo germina Christi, Turcius ore pio, florente Suerius aeuo, et pariter sanctae matres similesque puellae, Alfia qualis erat soror illa Philemonis olim nobilis, in titulo quam signat epistola Pauli, et simul Eunomia aeternis iam pacta uirago in caelo thalamis, quam matris ab ubere raptam festino placitam sibi Christus amore dicauit unguentoque sui perfudit nominis, unde tincta comas animae et mentis caput uncta pudicum spirat eo sacros sponsi caelestis odores; haec Melani soror est simul et quasi filia, cuius haeret ouans lateri germanum nacta magistrum. quae simul astrictae diuinis dotibus ambae uirtutum uarias ut uiua monilia gemmas
mentibus excultis specioso pectore gestant. has procerum numerosa cohors et concolor uno uellere uirgineae sequitur sacra turba cateruae. Eunomiam hinc Melani doctam sub principe uoce formantem modulis psalmorum uasa modestis auscultat gaudens dilecto Christus in agno, quod modulante deo benedictas paruula princeps, sanctorum comites, casto regat ore choreas. haec igitur mihimet meditanti congrua suasit' gratia multimodis inluso carmine metris distinctum uariis imitari floribus hortum, sicut Felicis gremium florere repletum lumine diuerso quasi rus admiror opimum hospitibus multis in eum Christo duce missis Felicique patri denso simul agmine natis pignoribus, subito ut totis habitacula cellis per fines creuisse suos et sobria castos tecta sonare modos tandem sibi uocibus aptis gaudeat hospitiisque suis et corpore et ore ipse sinu pleno dignos miretur alumnos et uirtute pares animas in dispare sexu; sicut oliuarum fecundo in colle nouellas laetatur senior diuino a semine Christi plantator cernens inter sua rura colonos. floreat ergo nouo mihi carminis area prato laudibus et domini, qui conditor oris et artis omnimodae est, uario famulans pede musica currat. iamque intertextis elegus succedat iambis, sit caput herous fundamentumque libello. castis agendus gaudiis et hostiis dies refulsit laude Felicis sacer.
quod laude' dixi, morte' dictum discite, quia mors piorum iure laus uocabitur, pretiosa domino quae deo rependitur. unde et propheta dicit in uerbo dei uitae probatae in exitu laudem dari, et ante mortem praedicandum neminem Salomonis ore sermo diuinus docet, laudanda quamuis quidam in hac uita gerant nec possit alibi quam sub isto saeculo laus praeparari, quae canenda in exitu est. sed credo, quoniam tota res uitae istius fluitans et anceps lubrico pendet statu, breuique nostram uertit aetatem rota surgens cadensque per salebrosas uias, quibus huius aeui cursus explicandus est: iccirco nos magistra prouidentia monet ante finem nec sibi nec alteri debere quemquam plaudere et confidere; quamuis honesta rectus incedat uia, tamen timere semper offensam pedis, donec peractis usque metam cursibus palmam petitae conprehendat gloriae. quare beatos martyras, quos extulit perfecta uirtus in coronam caelitem, iustis honoris debiti praeconiis celebramus omnes nos eorum posteri confessione Christiani nominis, quibus profuso sanguine ob sanctam fidem proseminarunt frugis aeternae bonum, ut, si ambulemus martyrum uestigiis, paribus parentum perfruamur praemiis. hinc ergo sanctis siue confessoribus
seu consecratis passione testibus dies sacratos, in quibus functi diem mortalis aeui morte uitali suum de labe mundi transierunt ad deum,- populi fideles gaudiis sollemnibus honore Christi gratulantes excolunt, ut iste sancti pace Felicis dies, quo clausit olim corporis uitam senex, confessionis ante functus proelia, sed incruento consecratus exitu, post bella uictor pacis adsumptus die uocante Christo liquit exultans humum et in supernas transitum fecit domos, non defraudatus a corona martyris, quia passionis mente uotum gesserat. nam saepe agonem miles intrauit potens uictoque semper hoste confessor redit; sed praeparata mente contentus deus seruauit illum, non coronam martyris negans, sed addens et coronam antistitis, ut incruento palmam adeptus proelio et proeliati possideret praemium confessionis purpurante laurea, uittaque pacis in sacerdotis stola redimitus idem bis coronatus foret confessor atque presbyter Felix dei. hic ergo, uotis quem recolimus annuis, non est agonis, sed sepulturae dies, quo separata ab inuicem substantia animae uolauit ad deum, in terram caro reuersa tumulo conquieuit abdita. et merito sanctis iste natalis dies notatur, in quo lege functi carnea
mortalitatis exuuntur uinculis et in superna regna nascuntur deo secumque laetam spem resurgendi ferunt. ego semper istum sic honoraui diem, magis hunc putarem ut esse natalem mihi, quam quo fuissem natus in cassum die. lugendus etenim est ille dignius mihi dies, in istud quo creatus saeculum peccator utero peccatricis excidi conceptus atris ex iniquitatibus, ut iam nocentem pareret me mater mea. maledictus ergo sit dies, quo sum miser ad iniquitates ex iniquis editus. benedictus iste sit natalis et mihi, quo mihi patronus natus in caelestibus Felix ad illam exortus est potentiam, qua me ualeret faece purgatum mea laxare uinclis et redemptum absoluere de luctuosa morte natalis mei. eadem recurrit semper haec cunctis dies acto per orbem circulis anno suis; uerum quotannis innouante gratia diuersitatem munerum, quae dat suo Christus sodali, donet ut Felix mihi, mutatur et non ipsa quae cunctis uenit, uarias meorum carminum causas ferens. uideamus ergo, quid mihi hoc anno nouum attulerit, unde uocibus uernem nouis. non ibo longe, nec procul sumam mihi praeterita tempore aut locis absentia. adsunt, tenentur ipsa dona comminus; uidetis omnes munera hoc anno data nobis in uno iuncta Felicis sinu,
mancipia Christi, nobiles terrae prius, nunc uero caelo destinatos incolas, quos Christus ipse, qui crearat diuites, hoc pauperauit saeculo, in regnum ut suum terreni honoris arce deiectos uehat: Apronianum Turciae gentis decus, aetate puerum, sensibus carnis senem, ueteri togarum nobilem prosapia sed clariorem Christiano nomine, qui mixta ueteris et noui ortus gloria uetus est senator curiae, Christo nouus. huic propinquat socius aequali iugo aeuo minore Pinianus, par fide, et ipse prisco sanguine inlustris puer, in principe urbe consulis primi genus. Valerius ille consulari stemmate primus Latinis nomen in fastis tenens, quem Roma pulsis regibus Bruto addidit, Valeri modo huius Christiani consulis longe retrorsum generis auctor ultimus. o uena felix! ille gentili licet errore functus hoc suae stirpis bonum non capiat atro mersus inferni lacu, sed nos fideli contuentes lumine- retroacta uel praesentia humani status miramur opera conditoris ardui et praeparatos a uetustis saeculis successionum mysticarum lineis pios stupemus inpiorum filios; tamen in tenebris inpiarum mentium. lucis uidemus emicasse semina
in tempore ipso noctis antiquae sitis, quibus probata quamlibet gentilibus mens et uoluntas lege naturae fuit. hinc in quibusdam nunc eorum posteris ueterum subinde uena respondet patrum; ut ille quondam Piniani nunc mei auctor supremus in libertatem suis post regna dura uindicandis ciuibus lectus nepotis huius ortum praetulit, qui mente auita persequens superbiam potiore causa seruitutem depulit a semet ipso, corporis uictor sui, pulsoque regno diaboli e membris suis iam spiritali pace peccati iugum fidelis animae casta libertas terit, et in hoc parentis aliquid illius refert puer iste Christi consulatum militans, quod liberandis cousulens munus pium redemptionis opere dispensat deo, prisci parentis aemulator hactenus, quod seruitute liberat domesticos, ut ille ciues. sed quod ille gesserat in urbe et una et paruula primis adhuc Romae sub annis, hic modo in multis agit diuerso in orbe constitutis urbibus, passim benignus et suis et exteris. nam et liberorum plurimis ceruicibus seruile sanctis opibus expellit iugum, quos aere uinctos in tenebris carceris absoluit auro de catena fenoris. hos ergo Felix in suo sinu abditos mandante Christo condidit tectis suis
mecumque sumpsit sempiternos hospites. his nunc utrimque laetus adiutoribus trium sub una uoce uotum dedico, uno loquente spiritu affectu trium. magnificate deum mecum et sapienter honestis, unanimes pueri, psallite carminibus. ut decachorda sonant pulsis psalteria neruis et paribus coeunt dissona fila modis, sic pia conpagis nostrae testudo resultet, tamquam uno triplex lingua sonet labio. tres etenim numero sumus, idem mentibus unum, et plures coeunt in tribus his animae, quarum caelestis liber indita nomina seruat: prima chori Albina est cum pare Therasia; iungitur hoc germana iugo, ut sit tertia princeps agminis hymnisonis mater Auita choris. matribus his duo sunt tribus uno pignora sexu, flos geminus, Melani germen et Eunomia. haec eadem et nobis maribus sunt pignora; nam quos discernit sexus, consociat pietas. cum patre Paulino pater aeque Turcius iste est, sed me aetas, suboles hunc facit esse patrem. diuerso ex uena sociamur nomen in unum, et non ambo senes, sed tamen ambo patres. ergo cohors haec tota simul, tria nomina matres, quattuor in natis, in patribus duo sunt. nam puer hinc Melani coniunx in corpore Christi,. cui deus a pinu nomen habere dedit,
natus ut aeternae uitae puer arbore ab illa susciperet nomen, quae sine fine uiret. pinus enim semper florente cacumine perstans, semper amans celsis alta comare iugis, non mutat speciem cum tempore (namque sub aestu et niue par sibimet stat uiridante coma) fertilis et fructu ualidae nucis intus ad escam lac tenerum crispo tegmine mater habet, pinguis odoratum desudat taeda liquorem, ut nec in ipso arbor robore sit sterilis. . haec igitur typus est aeterni corporis arbor, pulchra ferax uiuax ardua odora uirens. istius instar erit domino puer iste beatus arboris, ut maneat gratia perpes ei. iamque deo plantatus agit sanctoque profectu fructiferum adtollit pinus ut alta caput. eminet hic proprio mihi filius in grege primus; ast aliud mihi par lumen in Asterio est, quem simul unanimes uera pietate parentes infantem Christo constituere sacrum, ut tamquam Samuel primis signatus ab annis cresceret in sanctis uotus alente deo. prima parens Christi sub nomine murmura soluit, et domini nomen prima loquella fuit, iamque parente deo regnis caelestibus ortus sidereo pariter nomine et ore micat. hunc puerum et fratrem fecit pia gratia patri; nam pariter sancto flumine sunt geniti. quos natura gradu diuiserat, hos deus almo munere germanos in sua regna uehet. ergo nouem cuncti socia cum prole parentes
pectore concordi simus ut una chelys; omnes ex nobis cytharam faciamus in unum carmen diuersis conpositam fidibus. Aemilius ueniat decimus. tunc denique pleno concinet in nobis mystica lex numero. hoc etenim numero capitum in testudine pacis uiua salutiferum chorda loquetur opus. huic cytharae plectrum Felix erit. hoc decachordam Christus ouans cytharam pectine percutiet. quae cythara in nobis Christo modulante sonabit plena perfectis sensibus armonia, si pax nostra deo totis sit consona fibris, simus ut uniti corpore mente fide. talis enim cytharam sanctis homo legibus inplet, omnibus ad uitam conpositus numeris, cuius uita sacrae concordat ad omnia legi; omnis enim inrupto stamine chorda canet. nunc ad te, uenerande parens, aeterne patrone, susceptor meus et Christo carissime Felix, gratificas uerso referam sermone loquellas. multa mihi uariis tribuisti munera donis; omnia, praesentis uitae rem spemque futurae quae pariunt, tibi me memini debere, cui me mancipium primis donauit Christus ab annis. si mihi flumineis facundia curreret undis oraque mille forent centenis persona linguis, forte nec his opibus conlato fonte refertus omnia Felicis percurrere munera possem,
quanta suo dominus donauit Christus amico et mihi confessor famulo transfudit alumno. quae quibus anteferam? donis diuersa, sed aequis grandia ponderibus concurrunt multa, nec ex his quid potius memorare legam, discernere possim; iudicii facilis discrimen copia turbat. si prima repetens ab origine cuncta reuoluam, quae pietate pari, uario mihi praestitit aeuo, ante queam capitis proprii numerare capillos quam tua circa me, Felix bone, dona referre. tu mihi caelestum, si possem adtingere, rerum prima salutiferis iecisti semina causis. nam puer occiduis Gallorum aduectus ab oris, . ut primum tetigi trepido tua limina gressu, admiranda uidens operum documenta sacrorum pro foribus feruere tuis, ubi corpore humato clauderis et meritis late diffunderis altis, toto corde fidem diuini nominis hausi inque tuo gaudens adamaui lumine Christum. te duce fascigerum gessi primaeuus honorem teque meam moderante manum, seruante salutem, purus ab humani sanguis discrimine mansi. tunc etiam primae (puerus) libamina barbae ante tuum solium quasi te carpente totondi; iam tunc praemisso per honorem pignore sedis Campanis metanda locis habitacula fixi, te fundante tui uentura cubilia serui, cum tacita inspirans curam mihi mente iuberes muniri sternique uiam ad tua tecta ferentem adtiguumque tuis longo consurgere tractu culminibus tegimen, sub quo prior usus egentum
incoluit. post haec geminato tegmine creuit structa domus, nostris quae nunc manet hospita cellis; subdite pauperibus famulatur porticus aegris, quae nos inpositis super addita tecta colentes sustinet hospitiis inopumque salubria praestat uulneribus nostris consortia sede sub una, commoda praestemus nobis ut amica uicissim, fundamenta illi confirment nostra precantes, nos fraterna inopum foueamus corpora tecto. ergo ubi bis terno dicionis fasce leuatus deposui nulla maculatam caede securim,. te reuocante soli quondam genitalis ad oram sollicitae matri sum redditus. inde propinquos trans iuga Pyrenes adii peregrinus Hiberos. illic me thalamis humana lege iugari passus es, ut uitam commercarere duorum perque iugum carnis duplicata salus animarum dilatam unius posset pensare salutem. ex illo quamuis alio mihi tramite uita curreret atque alio colerem procul absitus orbe, qua maris Oceani circumsona tunditur aestu Gallia: mente tamen numquam diuulsus ab ista sede fui semperque sinu Felicis inhaesi inque uicem sensi Felicem adsistere nostris rebus in omne bonum per cuncta domique forisque conficienda. mihi res et defensio rerum unus erat Felix placato numine Christi, semper et auertens aduersa et prospera praestans. tu Felix semper felix mihi, ne miser essem, perpetua pater et custos pietate fuisti. cumque laborarem germani sanguine caesi
et consanguineum pareret fraterna periclum causa mihi censumque meum iam sector adisset, tu mea colla, pater, gladio, patrimonia fisco eximis et Christo domino mea meque reseruas. nam quo consilio rebus capitique meo tunc Christus opem tulerit, Felicis cura potenter adfuerit, docuit rerum post exitus ingens, quo mutata meae sors et sententia uitae abiurante fide mundum patriamque domumque. prodita diuersis egit commercia terris portandamque crucem distractis omnibus emit. res igitur terrae regni caelestis emit spem; - spes etenim fidei carnis re fortior. haec spes perpetuam, quae nixa deo est, rem parturit; at res carnea caelestem perimit spem, quae tamen et rem, si superet uincente fide, non protinus aufert, sed bene mutatam diuino iure reformat, de fragili aeternam referens terrisque remotam in caelis statuens, ubi fidus credita custos Christus habet; neque tantum isto quo sumpserit istinc depositum numero seruat, sed multiplicato his qui crediderint commissa talenta rependet fenore seque ipsum credentibus efficiet rem. et quae res hac re poterit pretiosior esse? si totus mundus mihi res priuata fuisset, num potior domino foret haec possessio Christo?. et quis me tantae uel spe modo possessorem praestitit esse rei? quis me rem conpulit istam spernere pro Christo, ut Christum mihi uerteret in rem?
quis nisi tu, semper mea magna potentia, Felix peccatis inimice meis et amice saluti? tu mihi mutasti patriam meliore paratu,
te mihi pro patria reddens. tu carnea nobis uincula rupisti. tu nos de labe caduci sanguinis exemptos terrae genitalis ab ora ad genus emigrare tuum et caelestia magnis fecisti spirare animis. tu stemmata nostra mutans de proauis mortalibus inter amicos caelestis domini et libro signata perenni nomina translato mortalis originis ortu deleri facies morti, transcripta saluti. quid simile his habui, cum dicerer esse senator, qualia nunc istic habeo, cum dicor egenus? ecce mihi per tot benedicti martyris aulas et spatiis amplas et culminibus sublimes et recauis alte laquearibus ambitiosas inriguas et aquis et porticibus redimitas, undique ubique simul, quodcumque per ista beati nomine Felicis colitur celebratur habetur, omnibus in spatiis domus est mea. nec locus ullus aedibus illius coniunctus et insitus extat, qui mihi non quasi res pateat mea. sed quid in isto munere me iactem, si rem Felicis amati uisibili lapidum tecto uernaculus hospes possideam? quanto plus est mihi, quod mihi Felix ipse dei dono domus est, in quo mea uiuam uita domum nullis lapsuram possidet annis?
nam quod Felicis domus et mea sit domus, ipso permittente sui licitas mihi iuris habenas, his etiam probat officiis audacia nostra, hospita quod socios in tecta recepimus et nunc omnes iure pari Felicis iura tenemus Felicisque patris gremio coniuncta fouemur
pignora, quae nostis, quos cernitis et modo in ipsis Felicis tectis mecum metata tuentes hospitia, oblitos ueterum praecelsa domorum culmina et angustis uicino martyre cellis tutius in paruo spreta ambitione manentes. Christus enim iuxta. est modicis, auertitur altis pauperis et tuguri magis arta tegilla frequentat quam praecelsa superbarum fastigia rerum. ergo ut conponam quae nunc colo tecta relictis culminibus, quae nunc habeo aut habuisse recordor, si placet, arbitriis sibimet conponite iustis. quae tam pulchra domus, quis ager fertilis umquam in re mortali fuerit mihi, quam modo in ista . pauperie tribuit Christus, per quem mihi abundat diues inexhausto reditu possessio Felix? ut uero ex ueteri relegam mea praedia censu, quicquid erat magnum quondam mihi qualibet in re, terra erat et uacuae species uentosa figurae; siue aurum gemmaeue forent, erat illa supellex uile bonis pretium, pretiosum uirus auaris. at modo cassus opum, nec opum sed uerius expers damnatorum onerum, secura liber habendi paupertate fruor, nec habent inimica segmentum uincula quo teneant nudum.
facili leuis exit corpore quem nullis suffocat amoribus illex per uarias species mundi fallentis imago. o ueneranda mihi et toto pretiosior orbe pauperies Christi! thesauro caelite ditas
quos spolias opibus, terrae quasi rudere purgas, destruis in nobis terrena, aeterna uicissim construis, in pretium uitae dispendia terrae uertis iure nouo, uersa uice detrimenti atque lucri, ut nobis seruata pecunia damnum, non seruata lucrum faciat; sed more sinistro fusa eadem damno est. nec enim nisi nomine Christi praeceptoque dei cuiquam sua fundere prodest; nam uere pereunt uitiis inpensa profanis. luxus et ambitio in magno discrimine morbi crimen auaritiae pensant, quia par in utroque causa subest mortis, quam sic maculosa libido perficit ut rerum mundi malesuada cupido. his me diuitiis inopem cupis, optime Felix, ut facias uitae locupletem et paupere cultu exortem reddas mortis sine fine luendae diuitibus mundi, quibus auri letifer usus parturit aeternos sociis cum uermibus ignes. non solis tibi nos iunctos uis degere tectis,. quos et in aeternae tibimet consortia uitae enutrire paras et ad illam ducere formam, quam tu sub domini perfectus imagine Christi gessisti in terris, homo quondam ex diuite pauper. nam cui paupertas tua, quam pro nomine sancto proscriptis opibus gaudens confessor adisti, ignorata iacet, et qua praeditus usque senectam conducto, Felix, coluisti semper in horto?
propterea similes tibi niteris efficere omnes paupertate pia, quos suscipis hospite tecto; dissimilis nec enim tibi posset forma coire.
quantum etenim discors agno lupus et tenebris lux, tantum dispescunt uia diuitis et uia Christi nam uia lata patet, quae prono lubrica cliuo uergit in infernum, quae dites urget auaros, molibus inpulsos propriis in tartara ferri. at uia, quae Christi est, quae confessoribus almis martyribusque patet, paucis iter ardua pandit. non capit ergo uia haec farsos, excludit onustos. propterea famulum sectatoremque beati martyris adstringi decet exutumque molestis conpedibus tenuem de paupertate salubri atque lenem fieri, ut portam penetrare per artam possit et excelsum domini conscendere montem. sed quid ego inpradens discernere pondera rerum pro magnis haec pono tuis, pater optime, donis? quamlibet haec quoque sint mihi grandia, parua tamen sunt, si potiora loquar. quota portio namque tuorum est erga nos operum reputatio muneris huius, quod terram hospitio dederis habitandaque tecta condere praestiteris, cum tu, pater, et tua nobis uiscera praebueris?
nam quid nisi uiscera nobis intima prompsisti, quibus interiora sepulchri, sancte, tui excitis ab operto puluere causis pandere dignatus, speciali nos tibi amore insertos tanto uoluisti prodere signo, ut tacitam et fixam per tot retro saecula sedem corporis, alme, tui subito existente fauilla pulueris in nostro reserari tempore uelles? ergo illas Felicis opes in laudibus eius transcursu properante legam quasi dona minora, multa suo nobis quae iam gremio susceptis
sedulus adtribuit, neque parcet prodigus in nos iugiter afluere innumeris ope diuite donis. non ea suppeditans tantum, quibus indiget usus corporis, illa etiam, quibus et nunc gratia laudis quaeritur et post (nos) retinetur nomen honoris, addidit, ut tantis numquam retro conditus aeuis nostro opere extructas adcrescere uel renouari porticibus domibusque suas permitteret aulas. ille etiam proprii nobis secreta sepulchri sancta reuelauit. paucis uenerabile munus eloquar, ut magnae pietatis luceat instar, qua nos indignos tanto dignatus amore est, ut prope ad arcanum permittens nostra uerendum lumina ceu propriis sua proderet ossa medullis. ergo suam toto nobis loquar ordine causam, qua tribuit uicina suis nos cernere membris atque ipsam positi contingere corporis arcam.
nota loci facies cunctis manet, ut super ipsum martyris abstrusi solium claudente sepulchri cancello latus in medio sit pagina quaedam marmoris, adfixo argenti uestita metallo. ista superficies tabulae gemino patet ore praebens infuso subiecta foramina nardi. quae cineris sancti ueniens a sede reposta sanctificat medicans arcana spiritus aura, haec subito infusos solito sibi more liquores uascula de tumulo terra subeunte biberunt, quique loco dederant nardum, exhaurire parantes, ut sibi iam ferrent, mira nouitate repletis pro nardo uasclis cumulum erumpentis harenae
inueniunt pauidique manus cum puluere multo faucibus a tumuli retrahunt. noua res mouet omnes et studium accendit subiti disquirere causam prodigii. placet ergo diem condicere certam scrutari et penitam submoto marmore sedem. hoc etenim, fateor, nimis anxia cura timebat, ecquid forte pio de corpore puluis haberet, quem manus e tumulo per aperta foramina promptum hauserat et uaria concretum sorde ferebat cum ossiculis simul et testis cum rudere mixtis. inde metus hominum per mutua uerba putabant, ne fortasse sacram sancta de carne fauillam bestiola occultis aliqua interclusa cauernis altius expueret, sicut deserta per agros monstra solent terram rostris fodere intus acutis et foueas circum cumulos effundere nigros, sic et ab interno sancti Felicis operto.
quo magis hoc mirum foret, interualla dierum fecit congestae miranda eruptio terrae. ergo die placita multis opus utile rebus arripitur. cunctos transmittit episcopus ad nos presbyteros. his fabra manus spectantibus instat iussa sacerdotum facere; et primus labor illis cancellos remouere loco curaque sequenti haerentes tabulas resolutis tollere clauis. uerum ubi depressam sub tegmine marmoris arcam uidimus inrupta solii conpage manentem, tunc secura fides dubio de corde periclum erroris pepulit, cum tactu oculoque probaret, incolumi solio nusquam rimante sepulchro, undique uallatum ualido munimine corpus martyris emeriti nullis patuisse piaclis
et dignum retinere suae pia carnis honorem ossa, quibus sanctos numquam desistit adesse spiritus, unde piis stat gratia uiua sepulchris, quae probat in Christo functos sine morte sepultos ad tempus placido sopiri corpora somno. ergo reformato Felicis honore sepulchri omnia sollicite munita relinquimus, ut iam usque diem domini, quo debita principe Christo excitis pariter radiabit gloria sanctis, inconcussa suo requiescant ossa cubili, quaeque animam sanctam manet in regione superna pax, eadem in terra teneat uenerabile corpus. quid superest quod adhuc referam? quasi uero uel ipsa quae cecini digne ediderim uel cuncta profusi munera retulerim pleno sermone patroni.
multa latent numero, memori tamen omnia nobis pectore fixa sedent, et plurima iam memorata, plura etiam memoranda manent. sed maxima multis excerpenda monet moderandi regula libri. omnibus extructis operum quae arte uidentur diuersis exstare modis, excelsa per aulas et per uestibula extentis circumdata late porticibus, solum simul omnia munus aquarum tecta uidebantur maestis orare colonis. ipsum etiam, fateor, querula. iam uoce solebam Felicem incusare meum, quasi segniter istis instaret notis, quod aquae consortia nobis tam longum socia pateretur ab urbe negari. uerum inconsulta properantes mente trahebat consilio potiore moras in tempora nectens
congrua; sic etenim iusta ratione petebat ordo operum, prior esset ut his perfectio coeptis, quae circa sanctas uenerandi martyris aulas sedula multiiugo molimine cura parabat, cumque manum summam factis diuina dedisset gratia, tunc pleno finitis ordine uotis condita perductos riuaret in atria fontes. denique ut inpleto stetit hic opus omne paratu, non est tracta diu nostri sitis arida uoti, moxque nolente deo populi prius aspera corda consensum facilem procliui corde dederunt. dicam igitur modo munus aquae. da nunc mihi, Felix, a domino exorans uerbo mihi currere uerbum tam facili eloquio quam largo flumine fontes in tua uestibula atque domos manare dedisti.
omnia, quae nobis te suffragante benignus contribuit dominus, tali decorauit et auxit munere, quo fontes sitientibus intulit amis. illa pio rursus petra Christus ab ubere auxit, antiquae referens donum pietatis, ut omnem insolito siccam prius inroraret harenam et terram sine aqua subitis manare fluentis efficeret sanctasque sui Felicis in aulas hospitibus populis diuersa gente coactis per puteos simul atque lacus conchasque capaces largiter infusis noua currere pocula riuis. quis mea te, fons summe, daret deserta rigare pumiceumque mei cordis perrumpere saxum inque petra fundare domum et de te bibere undam, quae pareret uiuam mihi sicco in pectore uenam aeternum salientis aquae? sed et haec mihi gutta eloquii tenuis, quo te loquar, inde profecto
ducitur, unde etiam fluuiis exundat origo. nam quis uel modico te, summa potentia summi Christe patris, fari sine te queat? ipse tuus te spiritus inspirat dici, quo lumine lumen et patris et nati par cernimus, ut duce sancto adspirante deum fateamur cum patre Christum. sed quia, dum uiui fontis gero nomen in ore, gutta meum stillauit in os de flumine uerbi, forte aliquem referent ex hinc mea labra saporem, et nunc munus aquae non siccis faucibus arens lingua, sed uberius uelut umectata loquetur.
omnibus instructis operum quae multa uidentur, postulat iste locus deuotae nomen Abellae indere uersiculis; nam digna uidetur honore nominis huius, ut in laudem Felicis et ipsa laudetur, quia pro Felicis honore laborem sponte sibi sumpsit, quo desudare sub aestu rupibus abruptis requiem pretiumque putauit. parua quidem haec muris, sed sancto magna feretur urbs opere hoc. nostrae hinc sex milibus absita Nolae altiiugos montes inter iacet, ex quibus ortas comminus haurit aquas et in unam suscipit aream, unde per insertos calices sibi prima fluentum uindicat et reliquo Nolanam profluit urbem flumine, multa rigans et in agris praedia passim. sed redeam ad grates operis pro munere habendas; namque operas ad aquaeductum, quem longa uetustas ruperat, ad sua uasa iterum formasque uocandum praebuit ubertim gratis operis. locus altis
insertus scopulis nullo neque calle uiarum iumentis etiam penetrabilis esse negabat, unde etiam mercede manum reperire paratam difficile inmensi faciebant ardua montis; quo maior mercedis honor locupletat Abellam, quod prompte famulata sacro Felicis honori effusa pietate manus inpendit inemptas.
cernere erat trepidas tota de plebe cateruas ordinis et populi simul una mente coactas mane nouo excitos ad opus concurrere laetos certatimque alacres in summa cacumina ferri et sub fasce graui cophini ceruice subacta caementisque simul dumosa per ardua nectis sole sub ardenti crebros iterare recursus et totam, quam longa dies aestate moratur, tendere ab aurora seras in uesperis horas, peruigilesque animis modica uix nocte refectis corporibus rursum ante diem fabrilia ad arma surgere nec sentire deo uegetente laborem. denique sic operis processit gratia magni, ut tamquam ludo paucis opus omne diebus sumeret explicitum perfecto munere finem, formaque longinquis a montibus agmine farso, qua fuerat longo prius interrupta ueterno,. undique fonticulis diuersa ex rupe receptis collectam reuocaret aquam sitientibus olim urbibus, et pleno per milia multa uiarum tramite formarum et nostri Felicis inundans tecta, nouum calicem Sumo superante repleret. et quod diuini documentum muneris egit,
largior aestiuis huc mensibus unda cucurrit, quam prius hibernis ex imbribus ire solebat. hic ego te modo iure ream, mea Nola, patrono communi statuam et blandae pietatis ab ira mente manens placida motum simulabo patronum, filiolam increpitans ueteris sub uoce querelae. nam mihi, Nola, tui consortia iusta petenti fontis, quo turbata metu quasi dura negabas hospitium communis aquae? diuinaque iura respicere oblita humanis mea uota putebas usibus et mihi te, Felicem oblita, daturam credebas ac, si tribuisses, mox tibi siccam subducto patriam potu fore maesta gemebas idque etiam moto clamabas saepe tumultu, nescia diuinis opibus promptos fore fontes, sicut et experta es. nam mox deus ipse creator arguit ignauas Christo diffidere mentes, cum tibi post placitam pacem iam fluminis usum Felici consorte pie partita teneres, quo magis exuperante tuam bonitate querellam argueret. non, ut metuebas, ille sitire diuisa te fecit aqua, sed ut auctor et altor rerum hominumque simul, qui condidit omnia uerbo, ostendit tibi rem esse suam, quam tu eius amico ut propriam, domino rerum diffisa, negabas; uidisti certe, nam te res ipsa fateri conpulit, aeterni sublimia iura parentis Felicis(que) potens meritum, cum larga sub aestu proflueret damnoque pio, quo martyris aulis tradideras partem, subitos creuisse meatus laxatoque suis in faucibus ubere fontis
iussa fluenta tibi cum fenore reddita multo moenibus influxisse tuis; et tempore in ipso, quo totiens (tuae) aquae possessor egere solebas, in multum referente deo quod sumpserat a te fluxit abunda tuis aqua potibus atque lauacris. quodnam igitur tanto pro munere munus, Abella pauper opum, referam tibi? saltem carmine nostro obsequium nomenque tuum dum praedico signans, hoc pensabo tibi pretium mercedis honore, Felicis sancti scribaris ut addita semper laudibus et tanti memoreris alumna patroni, cuius donorum (tibi) maxima portio facta est.
nunc tuus iste labor, quo te Felicis adegit spiritus, ut tota tibi plebe uel ordine concors adgredereris opus magno sudore parandum, tempore et aestiuo durum duplicante laborem, molis ut antiquae per iniqua cacumina formam praeteritis notam saeclis, iam uero sine usu deficientis aquae, superactis undique multa congerie siluis inter iuga uasta latentem exuis aggeribus densis oblitaque dudum munia restituis sparsasque per auia uenas, pumiceis alte quae sorbebantur harenis, colligis et sua quamque sequi uestigia rursus cogis aquam et reducem formae matricis in ora inuehis et dudum uacuos cessante meatu exundare facis fluctu remeante canales atque diu querulam subductis fontibus urbem iam desperato perfundis Summe Nolam, quae fruitur Felicis aquis, quia copia non est haec ipsi sua nunc urbi, quam nuper adepta est Felicis studio, modicae pro munere guttae
ex ope diuina largis ditata fluentis. ergo et tu mecum paruam quasi mater Abellam, Nola, foue, quoniam, ut cognoscis, et ipsa tuarum, filia cum tua sit, tamen est tibi mater aquarum, cuius ab indigenis tibi montibus adfluet omnis copia, qua fueras felicibus ante superba et qua post studio meliore ministra fuisti. gaude igitur, mea Nola, tibi et gratare, profusis uiribus exultans Christo, qui te per amicum dilectumque suum Felicem finxit, et auxit natura famulante tuum manus alta decorem. cerne tuam faciem, qua nunc noua praenituisti, ut noscas, dederisne aliquid Felicis honori an magis a Felice dei cumulata colaris? asper ubi nudis arebat calculus aruis, nunc mutata uiret madefactis gratia glebis. non istos tantum fontes tibi, Nola, profudit Felicis merito diues tibi gratia Christi; caelifluos etiam fontes huc ad tua duxit moenia Felicisque sinu gaudente locatos diffluere in multas effusis amnibus urbes urbe tua iussit. famulos Christi loquor istos, par inlustre deo, (par) nobile nomine Christi, Albina cum matre tuis modo finibus ortos, pignora cunctorum sanctorum et gaudia caeli, Piniadem Melani cum foedere par benedictum. hos deus et natos Felicis et ubera fecit, ubera diuinae bonitatis proflua lacte, e quibus omnis inops alimenta fluentia sumit, omnis item diues documenta salubria sumit. hi sunt ecce pio Christi de flumine fontes, qui non uisibili per terram gurgite manant,
de uiua miserantis aqua pietatis abundant. hos tu, Christe, tibi praesta ubertete perenni scaturire tui Felicis in ubere fontes. et numquam has ullo tenuari sidere uenas. influe pectoribus semper tibi, Christe, dicatis Felicique tuo de peccatoribus ipsi mandatis tribue, ut numquam pietas tua nostris uisceribus fontem huius opis subducat et ipse fons a fonte tuo Felix nos largus inundet, semper ut in nobis saliat, rex Christe, tuus fons, et nos de miseris et egenis sorte sui iam nominis obtineat felices uiuere Felix.
XXII.
Iam mihi polliceor sacris tua carmina libris condere teque dei flammatum numine Christi ora soluturum summo facunda parenti. incipe diuinis tantum dare pectora rebus subrectosque deo sensus adtollere terra. mox oculis caelo noua lux orietur aperto intrabitque sacer tacito per operta meatu spiritus et laeto quatiet tua uiscera flatu. heia age tende chelym, fecundum concute pectus,
magna monens; abeat solitis inpensa facultas carminibus, maior rerum tibi nascitur ordo. non modo iudicium Paridis nec bella gigantum falsa canis. fuerit puerili ludus in aeuo iste tuus quondam; decuerunt ludicra paruum. nunc animis grauior, quantum prouectior annis, aspernare lenes maturo corde Camenas, et qualem castis iam congrua moribus aetas atque tui specimen uenerabile postulat oris, suscipe materiam, diuinos concipe sensus. si decus e falsis aliquod nomenque tulisti de uacuis magnum rebus, cum ficta uetustis carminibus caneres uel cum terrena referres gesta, triumphantum laudans insignia regum: non equidem ex illis tu laudem sumere dignus, quos magis ornabas opulenti munere uerbi. quanto maior ab his cedet tibi gloria coeptis, in quibus et linguam exercens mentem quoque sanctam erudies laudemque simul uitamque capesses? dumque leges catus et scribes miracula summi uera dei, propior disces et carior ipsi esse deo, quem dum credens miraris, amare incipies et amando deum redamabere Christo.
hactenus illa tuae uanos tuba uocis in usus persona, diuinos modo celsius intonet actus., nosse moues causas rerum et primordia mundi: ne uagus innumeros, Epicuri somnia, mundos, quos atomis demens per inane parentibus edit, inritus in uacuum spatiato pectore quaeras. legifer antiquo uenerandus nomine Moyses, conpositum prima referens ab origine mundum instituente deo, curas tibi soluet inanes, formatumque hominem limo et spiramine sacro adflatum referens, cuius sis munere cunctis celsior in terra spirantibus, ipse docebit. nec te ceu lapides Pyrrhae argillamue Promethei contemnas, quam summa manus uultuque animoque sublimem et propria dignatus imagine finxit. cognosces itidem, ne pergas tradere fatis arbitrium nostri, quae nos sententia leto uinxerit et cuius uitam sub lege trahamus. si mentem caelo iacis altius et super astra scire cupis quid sit uel quid fuerit prius aeuo, et mundo et saeclis docet ulteriora Iohannes. principio uerbum, inquit, erat; deus obside uerbo
gaudebat uerbumque dei simul et deus idem uerbum erat. hoc uerbum est, sine quo nihil, omnia per quod facta uigent, quod cuncta regit, cui subdita parent omnia et aeterno natura omnis famulatu strata deo geniti nomen genitoris adorat. cunctaque per gentes in maiestate paterna regnantem dominum iam lingua fatetur Iesum, nomine quo fundata salus stat nostra fidesque nititur, aeternae tendens in saecula uitae. huius diuino mortales munere fulti adsequimur fragilem castis euincere factis naturam et rigidae disrumpere uincula mortis et non corporeis in corpore legibus uti, sectantes diuina dei uestigia Christi,. mente animam corpusque sacris moderante sub armis, mens quoniam subiecta deo capit arma salutis inque animam carnemque suam regnum obtinet, et fit iure potens homo quisque sui, qui deditus uni aeternum domino proprios regnator in artus efficitur, uitiis inuictus et osor iniqui, fortior aduersis uirtutibus, ordine iusto uerus homo, quia mente potens, in qua rationis lumen habet, famulos nullo certamine sensus temperat et placidis sua pectora flectit habenis.
tu, cui mens generosa superni seminis igne ardet, in aetherios animo conscende recessus et gremio domini caput insere; mox inhianti proflua lacte sacro largus dabit ubera Christus diuinoque tuam perfundet lumine mentem, ut uideas pulsa caligine magna tremendi iura dei, quibus omniparens sapientia Christus in sese ipse manens semper nouat omnia rerum. atque ut uult, operum deus arbiter ipse suorum, continet et mutat species et tempora uitae porrigit aut retrahit, caelum mare sidera uentos qua fecit uirtute regens (docet exitus ingens Aegypti mersusque mari refluente tyrannus, et prius ipse graues elementa per omnia motus expertus), quem cuncta tremant, cui cuncta ministrent. tempore namque uno tellus communis habebat Iudaeos, quae sola deo tunc lecta fuit gens; et tamen illa dei grauis hostibus ira superbis permixtos inter populos discreta cucurrit. iam scio, non dicis, quod fors incerta procellis et mare casus agat, mare cum discedere iussum discessisse legas siccamque rigentibus undis inter aquas patuisse uiam rursusque solutum
aequor ad imperium sancti uirgamque prophetae in liquidos remeasse sinus. in utroque maris uis paruit, ut sanctis iter et uindicta daretur. quid profugus Tharsum uates, quem sorte pericli in mare deiectum spatioso belua rictu cepit et innocuum uasta eructauit ab aluo? nonne docet dicione dei mare et astra moueri? namque deum frustra fugiens, quem cuncta tenentem nemo fugit, mouit caeli simul et maris iras. omnipotentis enim domini natura rebellem cognoscens timuit per se quasi conscia tutum ferre reum et uentis fugitiuum uinxit et undis. iste propheta deo lectus terrere minaci peccantes monitu populos, postquam graue dixit exitium fregitque reos auertit et iras numinis, inpenso lauit sua crimina fletu, extremumque diem fugit bene uersa Niniue. num rex ille habuit fatum, qui morte propinqua orauit dominum, quem leges nouerat unum flectere posse suas, consumptum ut tenderet aeuum longius, et meruit tria ducere lustra, superstes annis ipse suis, et non sua uiuere saecla?
nunc tria miremur texentem fata Platonem aut Arati numeros aut picta Manethonis astra? dicant, quaeso, ubi tunc rapidas nascentibus horas ponebant et quae quibus ibant sidera signis, cum pius Ezechias fidei uirtute precatus uerteret astrorum cursus caelique meatus turbaret iussis retroacto lumine solis? uel ducis imperio sancti cum sisteret idem dilata sol nocte diem, ut uictoria sacri profligaretur populi, stetit orbe recurso libra poli, ut magnos caperet lux aucta triumphos. quid soboles uirtusque dei et sapientia Christus, nonne satis uanis curas erroribus aufert? nosque simul monitis et factis edocet unum cuncta deum regere, et nihil ut sine mente putemus principis esse dei, dicens non arbore frondem, aere non uolucrem sine iussu decidere? et cum omnipotens uerbo sternit mare uel pede calcat et uerbo morbos abigit uel daemonas urget aut reduces animas in corpora functa remittit iamque diu exanimos tumulis iubet ire reclusis
integratque putres uita remeante sepultos, nonne potestatem propriam satis indicat auctor qui solus naturam omnem uitamque gubernat? his, precor, his potius studiumque operamque legendis. scribendisque uoue; cane grandia coepta tonantis, scribe creatarum uerbo primordia rerum et chaos ante diem primaeque crepuscula lucis, quaeque dehinc uariis elementa per omnia saeclis dicta uel acta deo per sancta uolumina disces, quae docuit tabulis legalibus indita Moyses aut euangelici quae lex noua testamenti signat, operta prius retegens mysteria Christi. tunc te diuinum uere memorabo poetam et quasi dulcis aquae potum tua carmina ducam, cum mihi nectareos summis a fontibus haustus praebebunt dominum rerum recinentia Christum atque tuam pollere deo testantia mentem, ut simul oris opes a te mentisque capessam et quem cognatum iunctum mihi foedere laetor gratuler et sancta sub religione propinquum, nec cum mortali soluendis corpore uinclis perpetuo sanctum conplectar pignore fratrem. lege felix, Ioui, in Christo Iesu domino nostro.
XXIII.
Ver auibus uoces aperit, mea lingua suum uer natalem Felicis habet, quo lumine et ipsa floret hiems populis gaudentibus; et licet atro frigore tempus adhuc mediis hiberna pruinis ducat, concretum terris canentibus annum, ista luce tamen nobis pia gaudia laetum uer faciunt. cedit pulsis a pectore curis maeror, hiems animi; fugiunt a corde sereno nubila tristitiae. sicut cognoscit amicos mitis hirundo dies et pinnis candida nigris ales et illa piae turtur cognata columbae, nec nisi uere nouo resonant acalanthida dumi, quaeque sub hirsutis mutae modo saepibus errant mox reduci passim laetantur uere uolucres, tam uariae linguis quam uersicoloribus alis: sic et ego hunc agnosco diem, quem sancta quotannis festa nouant iusto magni Felicis honore. nunc placidum mihi uer gaudente renascitur anno, nunc libet ora modis et carmina soluere uotis uocibus et uernare nouis. deus, influe cordi, Christe, meo et superis sitientem fontibus exple. sed de te uel gutta meis aspersa medullis flumen erit. quid enim mirum, si rore pusillo tu minimam repleas animam, qui corpore paruo
factus homo aeterno conplesti semine mundum et totum gutta seruasti sanguinis orbem? adnue, fons uerbi, uerbum deus, et uelut illam me modo ueris auem dulci fac uoce canorum, quae uiridi sub fronte latens solet auia rara multimodis mulcere modis linguamque per unam fundere non unas mutato carmine uoces, unicolor plumis ales, sed picta loquellis. nunc teretes rotat illa modos, nunc sibila longis ducit acuta sonis, rursum quasi flebile carmen inchoat et subito praecidens fine querellam adtonitas rupto modulamine decipit aures. sed mihi iuge fluat de te tua gratia, Christe. et tamen illius mihi deprecor alitis instar donetur uariare modis et pacta quotannis carmina mutatis uno licet ore loquellis promere, diuersas quia semper gratia diues materias miris domini uirtutibus addit, quas deus in caro Christus Felice frequentat, clara salutiferis edens miracula signis. cernimus illa diem spectari sueta per omnem, uipeream subolem, saeuos cum daemonas urget occultaque manu clamosos uerberat hostes; sed tamen hac ipsum mirum uirtute notatur,
quod licet in toto cruciatos daemonas anno. exagitet iubeatque hominum discedere membris, . producat plerosque tamen, quo longior hostes poena malos agitet uel ut illi, qui meruere uasa malis fieri, ob meritum tardante medella plenius omne luant dilato tempore crimen, siue hoc natali studet indulgere diei, ut paucis alias det opem, quo plura benignus natali det dona suo. nam cum ista propinquat elabente dies anno, tunc crebrior instat et grauior. uideas tunc aegra examina cogi densius et certam repeti prope festa salutem. tunc solito grauius succensi daemones ardent flebiliusque ululant et ui maiore subacti ultima iam tormenta gemunt, nec abire sinuntur excessu facili, sed miris ante agitati et uariis male suppliciis tolluntur in altum, suspensi solito sublimius, et quatiuntur aeris in uacuo uinclisque latentibus haerent poenali per inane mora; per non sua quamuis corpora uexatos hostes sua poena fatigat. soluuntur poenis, cum poenas ferre uidentur corpore, et inmunes animae spectant aliena in membris tormenta suis; homo daemone capto liber agit, species poenarum in corpore tantum est; sensus abest, quia non hominis sed daemonis est crux. hostis amare, quid insultas, qua spe ruis in nos? ecce redemptoris nostri malus arte uicissim.
luderis inlusor; dolus et tuus in tua cedit uincla tibi, capiens caperis nectensque ligaris. fit laqueus laqueatus homo, et sua praeda latronem decipit; et capti captiuus corporis escam dum petit inlicitam, letalem deuorat hamum. his etiam potiora, tamen spectata profabor, ante alios illum, cui membra uetustior hostis obsidet, ad sacri pia limina martyris aegra excussum de plebe rapi admotumque sacratis ante fores sancti cancellis corpore uerso suspendi pedibus spectantem tecta supinis, quodque magis mirum atque sacrum est, nec in ora relapsis uestibus ut rigidis aut ad uestigia sutis corporis omne sacrum casto uelatur operto, scilicet ut diuini operis reuerentia tectis corporibus maneat, nec poena daemon in ipsa qua cruciatur ouet, nudis prodendo pudorem artubus; inlaeso grauius torquetur honesto, recta licet uersis sedeant cum tegmina membris. mira haec sunt et magna (quis abnegat?), et tamen usu nota magis, minus auditu miranda uidentur, quamlibet et uisu reuerenda et grandia facto. ergo minuta mei simul et noua facta patroni auscultate, precor, dominus quae Christus in illo multimoda uirtute gerit, quibus omnibus unam confirmare fidem nobis studet, ut per aperta arcanum documenta deum uideamus adesse resque hominum et mentes studio curare paterno
caelestem dominum quo condidit omnia uerbo. det mihi prima meus narrandi exordia frater Theridius; nam quod potiusue priusue canendum suscipiam Felicis opus, quam quod mihi tectis ipse meis quibus est idem dominaedius egit? ex illa modo nocte diem cadit annus in istam. nostis eum morem, quo ieiunare solemus ante diem et sero libatis uespere sacris quisque suas remeare domos. tunc ergo solutis coetibus a templo domini, postquam data fessis corporibus requies sumpta dape, coepimus hymnos exultare deo et psalmis producere noctem. interea meus iste choro digressus amico, ut spirante foris aura depelleret aestum, quem fumosa dabat ceratis cella papyris, porticus angusti qua tenditur agmine tecti, nocte licet nullo uia lumine caeca lateret, hic tamen intrepido per cognita limina passu, heu! iam uicini incautus discriminis ibat. comminus in medio tecti cameram inter humumque nutabat solitus lychnum suspendere funis, innectens triiugum supremo stamine ferrum, quo uitreae inseritur penetrabilis ansa lucernae auritusque calix tribus undique figitur uncis. funditus albet aqua, super undam flauet oliuo. stat liquor in liquido, subiecto lubricus umor fonte natat, neque iuncta coit mixtura fluoris.
et mirum, quod pingue natat; neque densa solutum rumpit materies elementum, sed leue crassum sustinet, ut solido dilutior unda fluento, subsistensque oleo liquidis aqua fundamentum est. tantaque confusis intus discordia sucis lucet, ut admixtos uideas distare liquores, communique sinu calicis discrimine claro quaeque sui laticis seruat natura colorem. mergitur in medio plumbum tripes, et cauus illo extat apex uncti stipatus fomite lini. stuppa madens liquidum tenui face concipit ignem, et circumfusum spatio stagnantis oliui in uitreis exile uadis funale coruscat et tremulo uibrans a uertice lumen acutum leniter umbrosam iacit in penetralia lucem et placido densas aperit splendore tenebras. hoc tamen emensa fuerat iam nocte remotum, productas quoniam pueris uigilantibus horas consumpto bibulum defecerat unguine lumen. sed puer, extincto abstulerat qui lumine lychnum, quem deponendo funem laxarat, eundem neglexit solito adductum restringere nodo. laxior hinc humili fluitabat linea tractu gratae lucis inops et caeci plena pericli. nam laquei summum dentata minantibus uncis armabatur, et his male tunc fuit obuia fratri, paene male aut nutu Christi bene, qui bene uertit
feralem nobis memoranda in gaudia casum. ergo (uidete manum Christi) male pendulus ille per tenebras solito funis submissior infra aeris adsuetum spatium pendebat; et inde e capitis regione pari libramine factus, ut status huius erat, securam heu! cuspide trina excepit faciem uenientis et induit unco occurrens oculum teneroque per intima lapsus mucro salit cilio, qua uix solet arte medendi cauta manus leuem trepido moderamine melen ducere palpebramque leui suffundere tractu. percussus subito tam duri uerberis ictu exclamat trepidasque manus turbatus ad ipsum fert oculum; et pariter clausum cum lumine ferrum continet, ut reprimat uel, si cadat, ut labentem excipiat globulum, qui luminis intima seruans intra folliculum teretem liquido interfuso sub uitrea nigri latet albus imagine pupi. hic ueluti radix oculum subeunte medulla fulcit et umecto uenarum fomite pascit, dum parili fontes oculorum sidere constant. at si forte graui morbo disrupta uel ictu heu! male dissiliat membrana fluentis ocelli, prosilit iste globus sucoque relictus alente deserit arentem uacuata luce lacunam.
interea puer excussus clamore dolentis adcurrit stratum somno fugiente relinquens accensamque manu praetendit ad ora lucernam. clauserat hic manibus uultus et fronte supina contigero similis iuueni spectabat in altum, ut daret inmotum librato corpore funem, uulneris arbitrio trepidantia membra gubernans, dum timet aduerso uulnus diducere motu, captiuique oculi ex uno, quo liber agebat, lumine discrimen sociali parte cauebat, nec tamen audebat ducendum adtingere ferrum, ne simul haerentem ductu mucronis et orbem extraheret, neque iam poterat sub lumine fixi ferre moram teli. sed desperante medellam ex ope mortali diuina mox ope Felix inploratus adest, quem tanto in uulnere pendens aduocat et tali depromit uoce querellam: ei mihi! quanta meos urgent peccata labores, qui tantam merui plagam Felice patrono uicinoque simul Felicis et insuper ipso natali miser excipere? heu! magno reus ingens crimine, quem tunc poena ferit, cum soluere sueuit. sancte, precor, succurre tuo; scio, proximus adstas et de contigua missis huc auribus aede audisti, Felix, fletum infelicis alumni; sine modo excelso lateri coniunctus adhaeres ante thronum magni regis confessor amicus, pauperis hanc, uenerande, tui trans nubila uocem accipis aure dei neque temnis, sed petis illic quam mihi deportes Christo miserante salutem.
ergo ueni, Felix animaeque perenne patronus, nunc pro corporeo medicus mihi curre periclo. curre, precor, sanctasque manus oppone minanti lapsum oculo et fixum quod conspicis erue ferrum, quod propria reuocare manu non audeo, ne me lumine despoliem, dum conor soluere telo. sic etenim penitus mihi sentio fulmen adactum inserto sub operta oculi penetralia clauo. tu tantum, diuina manus, quae condidit ipsos in nobis oculos, quae te quoque dextra potentem sanifera uirtute dedit, qua daemonas atros excruciando domas, qua corporis omne caduci, pellere tormentum potes alto nomine Christi, omnipotente potens domino; quo praesule nunc me suscipe sanandum. nec te mea crimina uincant, sed magis a te uicta cadant. nam dignior isto uulnere sum, fateor, placidi quam munere Christi. sed domini ipsius uerbum factumque memento, qui peccatoris uitam ueniendo redemit. iustitiae si iure uelis decernere mecum, non sum uno tantum sed lumine dignus utroque multari, ut talis facie sim, qualis et intus corde tenebroso, de quo male uisibus utor corporeis, caecus iustis, oculatus iniquis, et peccatorem luscum fateor decet esse, si deceat talem esse tuum. quocumque ligatus crimine fit dignus uenia, iam si tuus esse coeperit, ut dudum coepi pars esse tuorum, quos ego non patriae telluris amore secutus
sed desiderio, quo me tibi, sancte, dicaram, per maris et terrae contempta pericula ueni; exemploque boni cognatae uincula terrae, ut tibi seruirem, rupi, consortibus illis, cum quibus et me iacto tuum; quod in hac ope monstra, ne perdam tanto confixum uulnere lumen. da, precor, indigno famulo tam nobile munus in laudem domini, praesta hoc insigne diei, sancte, tuo, ut, confessa tibi quem gloria Christi luminis aeterni natalem in saecula fecit, hunc habeam natalem oculi pariterque celebrem Felicem et lumen mihi de Felice receptum. talia dum plorat simplex, manus ecce beati prospera mox Felicis adest dubiamque timentis adspirans tacite firmat mentemque manumque, ne timeat tuto ausurus producere ferrum. uix hoc conatus fuit, et quasi lubricus uncus ex oculo cadit absque oculo; tantum unda secuta euomuit lacrimis quem subpurauerat aestum. mox oculus tanti purgatus nocte pericli tam puro enituit speculo, quam nunc quoque sanus cernitur aeterni conlucens munere Christi. et puto plus hodie solito niteat, quia lumen addit et ipse dies qui reddidit. ergo fideles cernite nunc animis tanti discriminis instar et pariter tanti perpendite muneris actum. uir iam maturo grauis aeuo et corpore celsus
staminis uncino quasi piscis inhaeserat hamo; et uice suspensus lychni pendebat aperto sed non sponte oculo, quem diducebat inuncans subfixo clauus cilio neque uulnus agebat diuina prohibente manu, quae fecerat illic innocuamque aciem ferri simul et leue pondus; qua pituita grauis, pilus intolerabilis et qua nec minimae perferre atomum duramus harenae, hac graue et incuruo quis credat acumine ferrum insuper et lychno concretis sordibus uncto fixum, inpune diu tenuem pressisse metallo pupillam et nullo temeratum uulnere uisum? quae tam subtilis digitis manus aut opis arte,- quae se tam tenui potuit discrimine iunctis' inserere et medio palpebrae oculique subactum inter utramque uiam fragili per utrumque meatu inlaeso penetrans oculo suspendere ferrum, quod solidi crasso totum conplebat operti orbem oculi, figens acie nec uulnere laedens? quae manus hoc potuit nisi quae manus omnia fecit? spiritus ille dei penetrator ubique per omnes naturas rerum, tenui subtilior omni, perdita caecatis qui lumina reddidit et qui ex utero et caecum noua lumina fecit habere, uultum inperfecti natura corporis inplens arte creatoris, qua totum perficit orbem, filius ille dei, manus et sapientia patris,
omniparens rerum fons et constantia, Christus. ipse ilium quondam non plenae matris in aluo finxerat, ut posthac homo factus et ipse creator hoc quoque diuinis opus admirabile signis adderet, ut uacuos expleret uisibus orbes. denique humi sputans limum facit, unde negatos nascenti obtutus credenti reddit alumno,. materiaque eadem defecta in parte perornat semiperactum hominem, qua toto corpore finxit, ut se ipsum nostra uenisse in carne probaret qui cum patre deo communis imaginis ore conpositum limo et flatu formauerat Adam. ipse opifex, lux nostra, deus, Felicis amici natalem tanta uoluit decorare medella, ut confessoris meritum sublime potenti munere monstraret, non ut cumularet honorem martyris hoc opere, ingentes cui contulit olim nobilibus titulis benedicto nomine palmas, quas indefessis in eo uirtutibus omni tempore continuat domini clementia Christi. sed nobis uoluit specialem tempore in isto laetitiam donare deus propriique patroni tale aliquod propriis operans signum dare seruis, quo nos siderei proprios Felicis alumnos proderet et merito illius curaque doceret uiuere, quo nostram seruans custode salutem saepius infestum nocturnis casibus hostem a nostris pariter membris et mentibus arcet. denique iam nostri gaudemus honore pericli,
cernentesque pari splendentem lumina uisu, quem paene amisso deformem uidimus uno, laetamur tactis hoc sospite fratre medullis, quem tanto nobis donauit munere Christus. iure oculis hunc aequo meis, in lumine cuius Felicis manus in Christo, mea gloria, fulget. o felix casus, bona uulnera, dulce periclum, per quod cognoui me curam martyris esse. tanti namque fuit lumen mihi paene perisse, ut modo Felicis de munere lumen haberem.
XXIIII. MEROPIVS PAVLINVS CVTHERIO FRATRI IN CHRISTO SALVTEM.
Martinianum spiritu fratrem mihi unaque germanum fide, quem tu disertis prosecutus litteris ad nos uenire miseras, nunc uix salutis conpotem factum suae, scriptis inanem perditis sed caritatis indicem plenum tuae ut os tuum suscepimus, et ueriorem litteris epistolam de corde signatam tuo, cum te referret spiritali littera, et mente et aure legimus. nunc ambo nexi ad inuicem dextras damus
in osculo pacis sacrae et inmolamus hostiam laudis deo gratesque Christo reddimus, quo liberante nostra sospes e mari intraret hospes limina; nam dira passus et tamen miracula expertus in periculis. patria profectus cognita causa tibi iter pedestre legerat, sed longa secum spatia terrarum putans uertit uiae sententiam et otiosam fluctuandi nauseam pedum labori praetulit. -Narbone soluit per trucem ponti uiam fragili carinae credulus. hinc ille gressu uir piger uersa uice fit nauigandi paenitens. namque ut profectus continenti litorum in alta processit freta, iam nocte densa, sed sereno lucida ridente tranquillo maris, cum sola cursus ordinarent sidera absente tunc luna polo, nauem repente temporis longo putrem usus uehendi deserit, laterumque laxis soluitur conpagibus undasque rimis accipit. cunctis soporem suaserat tranquillitas, tantum gubernator uigil labente blandis classe securus uadis iter secabat spumeum
et fortiores prouehendis cursibus auras uocabat sibilo. interea nauis altius decrescere crescente pletura sui, tabulisque sese latius laxantibus incurrit unda largior; quibusque nulli de salo fluctus erant in naue fluctus nascitur et dormientum membra iam subterluens udo rigore suscitat. ut sensit unus, mox et alter, omnibus formido somnum discutit. timent pauore mortis et causas adhuc timoris ignorant sui. qua miseri fugiant pelagus infestum uia? merguntur in naui sua. si concitata feruerent uentis freta, naui teneretur salus; intra carinae uiscera infuso mari quo uita capietur loco? quis portus illis, quis et in naui mare est, quod intus oppressos necat? sed adusque portus et salus cunctis deus manum paternam porrigit et inter alta medii dorsa gurgitis pietatis expandit sinum, quo abrupta mortis incidentes excipit et in uado uitae locat. scapham sequacem quadriremis machinae
ad hanc opem parauerat, ut quos ab illa plebe nauigantium seruare legisset deus, susciperet illa, quae ad dehiscentem mari classem adnatabat comminus. hanc ipse nauis rector et cum litore in alta primo solueret, Nouatianus ille, discissam fidem in corde portans naufrago, homo mortis (itaque) et apta morti cogitans, de more noluit suo, ut esset onerum portio. in nauem suam properat statim conscendere, et cum periclo stringeretur ultimo, molitus est expellere, ut fune rupto, quo cohaerebat rati, dimitteretur aequori. sed plurimorum uoce uictus obuia ab utroque mansit inritus, quia praeualebat omnium sententia auctore Christo fortior, ut mox: salubri barca perfugio foret puppi superstes obrutae. inusitata naufragi facies erat, mors nauitis pax aequoris. foris silebat in freto tranquillitas, in naue tempestas erat. non saxa classem, non procella fregerat; sed his uetustas fortior
clauante ferro firma ligni robora aeuo terente soluerat. caelum serenis enitebat nubibus, astris renidebat mare. uerum quid illis laeta uentorum simul pelagique praestabat quies, quos deserebat in profundo marmoris uectura dilapsae ratis ? bibit unda nauem, nauis undam conbibit, sorbentur et sorbent aquae. inebriati nauitae potu salis tristi necantur crapula. ridebat aliis mitis unda nauibus, uni(que) saeuibat rati. sed in periclo plurimorum cernere est caelestis actum examinis. commune cunctos una quos nauis uehit periculum mortis manet; et ecce uariis diuiduntur casibus, ad mortem et ad uitam dati. quod ne putetur forte permixte bonis simul tributum uel malis, constat perisse Christianum neminem et interisse perfidos. namque aut maligno corde Iudaeus perit reus ant superbi schismatis. quemcumque Christi recta signauit fides, hunc uita cognouit suum. tamen fuerunt Christianis additi necdum hoc sacrati nomine, quos de profundo iuncta seruauit fuga,
quia Christianis haeserant. nam cum infideli plebe nauigantium nullus fidelis mersus est, ut clara magni ueritas mysterii. ostendit in paucis deus, quod fine mundi diuidendis gentibus discrimen in cunctis erit, cum praenotatos ora uexillo crucis transibit ultor angelus. sic naue in illa nemo morti traditus, qui ueritate praeditus. uixere iuncti Christianis inpii uincente noctem lumine. nam Christianos adgregare mortuis mors cassa uirtutis fuit, quia fronte signum Christianis emicat, quo mors subacta conruit. nauarchus ipse, perditae princeps ratis, pereuntibus primus fuit. namque ante pelago quam periret naufragus, iam mente naufragauerat., bis mersus ille, quem carina fluctibus demersit, error inferis. potuisset ille (se) periclo abrumpere, sed debitum morti caput captiua dignis mens auari uinculis adstrinxit in finem ligans. nam ne superstes nauis et mercis foret, necem saluti praetulit. Martinianum iam supremo stamine
mergentibus mixtum uiris tumultuantis excitat turbae sonus somnoque mortis excitat. qui tunc remoto fessus in prorae sinu et securus innocentia, Ionas ut olim uentre nauis abditus, somnos anhelabat graues. sed excitatus luctuosis undique pereuntium clamoribus pedibusque turbae membra quassus omnia, duro cubili prosilit. plerisque mersis intus in nauis utero laterum per, oras, qua solent, ut uela tollant siue contis subrigant nautae expediti currere, tabulis adhuc supernatabat extimis operta nauis gurgite; uiam salutis hac uia rimantibus Martinianus iungitur et agente Christo de globo mortis fugax comes fit euadentibus seseque saltu mittit in cumbam procul, quae plurimis portus fuit. et paene morti derelictus haeserat cum classe mergendus mari, nisi Christus illum ceu manu prensum sua rapuisset e mortis lacu. sicut recussis fugit olim uestibus Ioseph furentem feminam, sic hic relictis omnibus nudus fuga euasit infidam ratem.